
Domini. 14Iis enim qui faciebant opus, da-
batur ut instauraretur templum Domini:
15 et non fiebat ratio iis hominibus, qui acci-
piebant pecuniam ut distribuerent eam
artificibus, sed in fide tractabant eam.
16Pecuniam vero pro delicto, et pecuniam
pro peccatis non inferebant in templum Do-
mini, quia sacerdotum erat. 17Tunc ascendit
Hazael rex Syriae, et pugnabat contra Geth,
cepitque eam: et direxit faciem suam ut ascen-
deret in Ierusalem. 18Quam ob rem tulit Ioas
rex Iuda omnia sanctificata quae consecra-
verant Iosaphat, et Ioram, et Ochozias, pa-
tres eius reges Iuda, et quae ipse obtulerat:
et universum argentum quod inveniri po-
tuit in thesauris templi Domini et in pala-
tio regis: misitque Hazaeli regi Syriae, et
recessit ab Ierusalem. 19Reliqua autem ser-
monum Ioas, et universa quae fecit, nonne
haec scripta sunt in libro verborum dierum
regum Iuda? 20Surrexerunt autem servi eius,
et coniuraverunt inter se, percusseruntque
Ioas in domo Mello in descensu Sella. 21Io-
sachar namque filius Semaath, et Iozabad
filius Somer servi eius, percusserunt eum,
et mortuus est: et sepelierunt eum cum pa-
tribus suis in civitate David: regnavitque
Amasias filius eius pro eo.
Cap. XIII
1Anno vigesimo tertio Ioas filii Ocho-
ziae regis Iuda, regnavit Ioachaz filius
Iehu super Israel in Samaria decem et septem
annis. 2Et fecit malum coram Domino, se-
cutusque est peccata Ieroboam filii Nabat,
qui peccare fecit Israel, et non declinavit ab
eis. 3Iratusque est furor Domini contra Israel,
et tradidit eos in manu Hazael regis Syriae,
et in manu Benadad filii Hazael cunctis die-
bus. 4Deprecatus est autem Ioachaz faciem
Domini, et audivit eum Dominus: vidit
enim angustiam Israel, quia attriverat eos
rex Syriae: 5 et dedit Dominus salvatorem
Israeli, et liberatus est de manu regis Syriae:
habitaveruntque filii Israel in tabernaculis
suis sicut heri et nudiustertius. 6Verumtamen
non recesserunt a peccatis domus Ieroboam,
qui peccare fecit Israel, sed in ipsis ambu-
laverunt: siquidem et lucus permansit in
Samaria. 7Et non sunt derelicti Ioachaz de
populo nisi quinquaginta equites, et decem
currus, et decem millia peditum: interfe-
cerat enim eos rex Syriae, et redegerat quasi
pulverem in tritura areae. 8Reliqua autem
sermonum Ioachaz, et universa quae fecit,
et fortitudo eius, nonne haec scripta sunt in
libro sermonum dierum regum Israel?
9Dormivitque Ioachaz cum patribus suis, et
sepelierunt eum in Samaria: regnavitque Ioas
filius eius pro eo. 10Anno trigesimo septi-
mo Ioas regis Iuda, regnavit Ioas filius Ioa-
chaz super Israel in Samaria sedecim annis,
11et fecit quod malum est in conspectu Do-
mini: non declinavit ab omnibus peccatis
Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Is-
rael, sed in ipsis ambulavit. 12Reliqua autem
sermonum Ioas, et universa quae fecit, et
fortitudo eius, quomodo pugnaverit con-
tra Amasiam regem Iuda, nonne haec scri-
pta sunt in libro sermonum dierum regum
Israel? 13Et dormivit Ioas cum patribus
suis: Ieroboam autem sedit super solium
eius. Porro Ioas sepultus est in Samaria
cum regibus Israel. 14Eliseus autem aegro-
tabat infirmitate, qua et mortuus est: de-
scenditque ad eum Ioas rex Israel, et flebat
coram eo, dicebatque: Pater mi, pater mi,
currus Israel et auriga eius. 15Et ait illi Eli-
seus: Affer arcum et sagittas. Cumque attu-
lisset ad eum arcum et sagittas, 16 dixit ad re-
gem Israel: Pone manum tuam super ar-
cum. Et cum posuisset ille manum suam,
superposuit Eliseus manus suas manibus re-
gis, 17 et ait: Aperi fenestram orientalem.
Cumque aperuisset, dixit Eliseus: Iace sa-
gittam. Et iecit. Et ait Eliseus: Sagitta sa-
lutis Domini, et sagitta salutis contra Sy-
riam: percutiesque Syriam in Aphec, donec
consumas eam. 18Et ait: Tolle sagittas. Qui
cum tulisset, rursum dixit ei: Percute iaculo
terram. Et cum percussisset tribus vicibus,
et stetisset, 19 iratus est vir Dei contra eum,
et ait: Si percussisses quinquies, aut sexies,
sive septies, percussisses Syriam usque ad
pagina successiva »