La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 297


Gethaeum, cuius hastile hastae erat quasi li-
ciatorium texentium. 20Quartum bellum
fuit in Geth: in quo vir fuit excelsus, qui
senos in manibus pedibusque habebat digi-
tos, id est, viginti quatuor: et erat de ori-
gine Arapha. 21Et blasphemavit Israel: per-
cussit autem eum Ionathan filius Samaa
fratris David. 22Hi quatuor nati sunt de
Arapha in Geth, et ceciderunt in manu Da-
vid et servorum eius.

Cap. XXII

1Locutus est autem David Domino
verba carminis huius in die qua libe-
ravit eum Dominus de manu omnium ini-
micorum suorum, et de manu Saul. 2Et ait:
Dominus petra mea, et robur meum, et
salvator meus.
3Deus fortis meus: sperabo in eum; scu-
tum meum, et cornu salutis meae: elevator
meus, et refugium meum; salvator meus,
de iniquitate liberabis me.
4Laudabilem invocabo Dominum, et
ab inimicis meis salvus ero.
5Quia circumdederunt me contritiones
mortis: torrentes Belial terruerunt me.
6Funes inferni circumdederunt me: prae-
venerunt me laquei mortis.
7In tribulatione mea invocabo Domi-
num, et ad Deum meum clamabo: et exau-
diet de templo suo vocem meam, et clamor
meus veniet ad aures eius.
8Commota est et contremuit terra; fun-
damenta montium concussa sunt, et con-
quassata: quoniam iratus est eis.
9Ascendit fumus de naribus eius, et ignis
de ore eius vorabit: carbones succensi sunt
ab eo.
10Inclinavit caelos, et descendit: et caligo
sub pedibus eius.
11Et ascendit super cherubim, et volavit:
et lapsus est super pennas venti.
12Posuit tenebras in circuitu suo latibu-
lum, cribrans aquas de nubibus caelorum.
13Prae fulgore in conspectu eius, succensi
sunt carbones ignis.
14Tonabit de caelo Dominus, et excel-
sus dabit vocem suam.
15Misit sagittas et dissipavit eos; fulgur,
et consumpsit eos.
16Et apparuerunt effusiones maris, et re-
velata sunt fundamenta orbis ab increpa-
tione Domini, ab inspiratione spiritus fu-
roris eius.
17Misit de excelso, et assumpsit me, et
extraxit me de aquis multis.
18Liberavit me ab inimico meo poten-
tissimo, et ab his qui oderant me: quoniam
robustiores me erant.
19Praevenit me in die afflictionis meae, et
factus est Dominus firmamentum meum.
20Et eduxit me in latitudinem: liberavit
me, quia complacui ei.
21Retribuet mihi Dominus secundum
iustitiam meam: et secundum munditiam
manuum mearum reddet mihi.
22Quia custodivi vias Domini, et non egi
impie a Deo meo.
23Omnia enim iudicia eius in conspectu
meo, et praecepta eius non amovi a me.
24Et ero perfectus cum eo, et custodiam
me ab iniquitate mea.
25Et restituet mihi Dominus secundum
iustitiam meam, et secundum munditiam
manuum mearum in conspectu oculorum
suorum.
26Cum sancto sanctus eris, et cum robu-
sto perfectus.
27Cum electo electus eris, et cum per-
verso perverteris.
28Et populum pauperem salvum facies:
oculisque tuis excelsos humiliabis.
29Quia tu lucerna mea, Domine, et tu,
Domine, illuminabis tenebras meas.
30In te enim curram accinctus: in Deo
meo transiliam murum.
31Deus, immaculata via eius; eloquium
Domini igne examinatum: scutum est om-
nium sperantium in se.
32Quis est Deus praeter Dominum, et
quis fortis praeter Deum nostrum?
33Deus qui accinxit me fortitudine, et
complanavit perfectam viam meam.
34Coaequans pedes meos cervis, et super


pagina successiva »