
neque demolior. 21Non sic se habet res, sed
homo de monte Ephraim, Seba filius Bo-
chri cognomine, levavit manum suam con-
tra regem David: tradite illum solum, et
recedemus a civitate. Et ait mulier ad Ioab:
Ecce caput eius mittetur ad te per murum.
22Ingressa est ergo ad omnem populum, et
locuta est eis sapienter: qui abscissum ca-
put Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab.
Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe,
unusquisque in tabernacula sua: Ioab au-
tem reversus est Ierusalem ad regem. 23Fuit
ergo Ioab super omnem exercitum Israel:
Banaias autem filius Ioiadae super Cerethaeos
et Phelethaeos: 24Aduram vero super tribu-
ta: porro Iosaphat filius Ahilud, a commen-
tariis: 25Siva autem, scriba: Sadoc vero et
Abiathar, sacerdotes. 26Ira autem Iairites
erat sacerdos David.
Cap. XXI
1Facta est quoque fames in diebus Da-
vid tribus annis iugiter: et consuluit
David oraculum Domini. Dixitque Do-
minus: Propter Saul, et domum eius san-
guinum, quia occidit Gabaonitas. 2Vocatis
ergo Gabaonitis rex, dixit ad eos. (Porro
Gabaonitae non erant de filiis Israel, sed re-
liquiae Amorrhaeorum: filii quippe Israel iu-
raverant eis, et voluit Saul percutere eos
zelo, quasi pro filiis Israel et Iuda). 3Dixit
ergo David ad Gabaonitas: Quid faciam
vobis? et quod erit vestri piaculum, ut be-
nedicatis haereditati Domini? 4Dixeruntque
ei Gabaonitae: Non est nobis super argen-
to et auro quaestio, sed contra Saul, et con-
tra domum eius: neque volumus ut interfi-
ciatur homo de Israel. Ad quos rex ait:
Quid ergo vultis ut faciam vobis? 5Qui di-
xerunt regi: Virum qui attrivit nos et op-
pressit inique, ita delere debemus, ut ne
unus quidem residuus sit de stirpe eius in
cunctis finibus Israel. 6Dentur nobis se-
ptem viri de filiis eius, ut crucifigamus eos
Domino in Gabaa Saul, quondam electi
Domini. Et ait rex: Ego dabo. 7Pepercitque
rex Miphiboseth filio Ionathae filii Saul,
propter iusiurandum Domini quod fuerat
inter David et inter Ionathan filium Saul.
8Tulit itaque rex duos filios Respha filiae
Aia quos peperit Sauli, Armoni, et Miphi-
boseth: et quinque filios Michol filiae Saul,
quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui
fuit de Molathi, 9et dedit eos in manus Ga-
baonitarum: qui crucifixerunt eos in mon-
te coram Domino: et ceciderunt hi septem
simul occisi in diebus messis primis, inci-
piente messione hordei. 10Tollens autem
Respha filia Aia cilicium, substravit sibi su-
pra petram ab initio messis, donec stillaret
aqua super eos de caelo: et non dimisit aves
lacerare eos per diem, neque bestias per
noctem. 11Et nunciata sunt David quae fece-
rat Respha filia Aia, concubina Saul.
12Et abiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Iona-
thae filii eius, a viris Iabes Galaad, qui furati
fuerant ea de platea Bethsan in qua suspen-
derant eos Philisthiim cum interfecissent
Saul in Gelboe: 13et asportavit inde ossa
Saul, et ossa Ionathae filii eius: et colligen-
tes ossa eorum qui affixi fuerant, 14sepelie-
runt ea cum ossibus Saul et Ionathae filii eius
in terra Beniamin, in latere, in sepulchro
Cis patris eius: feceruntque omnia quae prae-
ceperat rex, et repropitiatus est Deus terrae
post haec. 15Factum est autem rursum proe-
lium Philisthinorum adversum Israel, et
descendit David, et servi eius cum eo, et
pugnabant contra Philisthiim. Deficiente
autem David, 16Iesbibenob, qui fuit de ge-
nere Arapha, cuius ferrum hastae trecentas
uncias appendebat, et accinctus erat ense
novo, nisus est percutere David. 17Praesi-
dioque ei fuit Abisai filius Sarviae, et percus-
sum Philisthaeum interfecit. Tunc iurave-
runt viri David, dicentes: Iam non egredie-
ris nobiscum in bellum, ne extinguas lu-
cernam Israel. 18Secundum quoque bellum
fuit in Gob contra Philisthaeos: tunc per-
cussit Sobochai et Husati, Saph de stirpe
Arapha de genere gigantum. 19Tertium
quoque fuit bellum in Gob contra Phili-
sthaeos, in quo percussit Adeodatus filius
Saltus polymitarius Bethlehemites Goliath
pagina successiva »