
eos, 14clamavit David ad populum, et ad Ab-
ner filium Ner, dicens: Nonne respondebis,
Abner? Et respondens Abner, ait: Quis es
tu, qui clamas, et inquietas regem? 15Et ait
David ad Abner: Numquid non vir tu es?
et quis alius similis tui in Israel? quare ergo
non custodisti dominum tuum regem? in-
gressus est enim unus de turba ut interfice-
ret regem dominum tuum. 16Non est bonum
hoc, quod fecisti: vivit Dominus, quoniam
filii mortis estis vos, qui non custodistis do-
minum vestrum, christum Domini: nunc er-
go vide ubi sit hasta regis, et ubi sit scyphus
aquae qui erat ad caput eius. 17Cognovit au-
tem Saul vocem David, et dixit: Numquid
vox haec tua, fili mi David? Et ait David:
Vox mea, domine mi rex. 18Et ait: Quam ob
causam dominus meus persequitur servum
suum? quid feci? aut quod est malum in
manu mea? 19Nunc ergo audi, oro, domine
mi rex, verba servi tui: si Dominus incitat
te adversum me, odoretur sacrificium: si au-
tem filii hominum, maledicti sunt in conspe-
ctu Domini qui eiecerunt me hodie ut non
habitem in haereditate Domini, dicentes:
Vade, servi diis alienis. 20Et nunc non effun-
datur sanguis meus in terram coram Domi-
no: quia egressus est rex Israel ut quaerat pu-
licem unum, sicut persequitur perdix in mon-
tibus. 21Et ait Saul: Peccavi: revertere, fili mi
David: nequaquam enim ultra tibi malefa-
ciam, eo quod pretiosa fuerit anima mea in
oculis tuis hodie: apparet enim quod stulte
egerim, et ignoraverim multa nimis. 22Et re-
spondens David, ait: Ecce hasta regis: tran-
seat unus de pueris regis, et tollat eam. 23Do-
minus autem retribuet unicuique secundum
iustitiam suam et fidem: tradidit enim te Do-
minus hodie in manum meam, et nolui ex-
tendere manum meam in christum Domini.
24Et sicut magnificata est anima tua hodie in
oculis meis, sic magnificetur anima mea in
oculis Domini, et liberet me de omni angu-
stia. 25Ait ergo Saul ad David: Benedictus tu,
fili mi David: et quidem faciens facies, et po-
tens poteris. Abiit autem David in viam
suam, et Saul reversus est in locum suum.
Cap. XXVII
1Et ait David in corde suo: Aliquando
incidam una die in manus Saul: nonne
melius est ut fugiam, et salver in terra Phi-
listhinorum, ut desperet Saul, cessetque me
quaerere in cunctis finibus Israel? fugiam ergo
manus eius. 2Et surrexit David, et abiit ipse,
et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch
regem Geth. 3Et habitavit David cum Achis
in Geth, ipse et viri eius: vir et domus eius:
et duae uxores eius, Achinoam Iezrahelitis,
et Abigail uxor Nabal Carmeli. 4Et nuncia-
tum est Sauli quod fugisset David in Geth,
et non addidit ultra quaerere eum. 5Dixit autem
David ad Achis: Si inveni gratiam in oculis
tuis, detur mihi locus in una urbium regionis
huius, ut habitem ibi: cur enim manet servus
tuus in civitate regis tecum? 6Dedit itaque
ei Achis in die illa Siceleg: propter quam
causam facta est Siceleg regum Iuda, usque
in diem hanc. 7Fuit autem numerus dierum,
quibus habitavit David in regione Philisthi-
norum, quatuor mensium. 8Et ascendit Da-
vid et viri eius, et agebant praedas de Gessu-
ri, et de Gerzi, et de Amalecitis: hi enim pa-
gi habitabantur in terra antiquitus, euntibus
Sur usque ad terram Aegypti. 9Et percutiebat
David omnem terram, nec relinquebat vi-
ventem virum et mulierem: tollensque oves,
et boves, et asinos, et camelos, et vestes, re-
vertebatur, et veniebat ad Achis. 10Dicebat
autem ei Achis: In quem irruisti hodie? Re-
spondebat David: Contra meridiem Iudae,
et contra meridiem Ierameel, et contra me-
ridiem Ceni. 11Virum et mulierem non vivifi-
cabat David, nec adducebat in Geth, dicens:
Ne forte loquantur adversum nos: Haec fe-
cit David: et hoc erat decretum illi omnibus
diebus quibus habitavit in regione Philisthi-
norum. 12Credidit ergo Achis David, dicens:
Multa mala operatus est contra populum suum
Israel: erit igitur mihi servus sempiternus.
Cap. XXVIII
1Factum est autem in diebus illis, con-
gregaverunt Philisthiim agmina sua, ut
pagina successiva »