La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 269


scrupulum cordis domino meo, quod effu-
deris sanguinem innoxium, aut ipse te ul-
tus fueris: et cum benefecerit Dominus do-
mino meo, recordaberis ancillae tuae. 32Et ait
David ad Abigail: Benedictus Dominus
Deus Israel, qui misit hodie te in occursum
meum, et benedictum eloquium tuum, 33et
benedicta tu, quae prohibuisti me hodie ne
irem ad sanguinem, et ulciscerer me manu
mea. 34Alioquin vivit Dominus Deus Israel,
qui prohibuit me ne malum facerem tibi:
nisi cito venisses in occursum mihi, non re-
mansisset Nabal usque ad lucem matutinam,
mingens ad parietem. 35Suscepit ergo David
de manu eius omnia quae attulerat ei, di-
xitque ei: Vade pacifice in domum tuam: ec-
ce audivi vocem tuam, et honoravi faciem
tuam. 36Venit autem Abigail ad Nabal: et
ecce erat ei convivium in domo eius quasi
convivium regis, et cor Nabal iucundum:
erat enim ebrius nimis: et non indicavit ei
verbum pusillum aut grande usque mane.
37Diluculo autem cum digessisset vinum Na-
bal, indicavit ei uxor sua verba haec: et emor-
tuum est cor eius intrinsecus, et factus est
quasi lapis. 38Cumque pertransissent decem
dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus
est. 39Quod cum audisset David mortuum
Nabal, ait: Benedictus Dominus, qui iudi-
cavit causam opprobrii mei de manu Na-
bal, et servum suum custodivit a malo, et ma-
litiam Nabal reddidit Dominus in caput eius.
Misit ergo David, et locutus est ad Abigail,
ut sumeret eam sibi in uxorem. 40Et venerunt
pueri David ad Abigail in Carmelum, et lo-
cuti sunt ad eam, dicentes: David misit nos
ad te, ut accipiat te sibi in uxorem. 41Quae
consurgens, adoravit prona in terram, et ait:
Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet
pedes servorum domini mei. 42Et festinavit,
et surrexit Abigail, et ascendit super asinum,
et quinque puellae ierunt cum ea, pedissequae
eius, et secuta est nuntios David: et facta est
illi uxor. 43Sed et Achinoam accepit David
de Iezrael: et fuit utraque uxor eius. 44Saul
autem dedit Michol filiam suam, uxorem Da-
vid, Phalti filio Lais, qui erat de Gallim.

Cap. XXVI

1Et venerunt Ziphaei ad Saul in Gabaa,
dicentes: Ecce David absconditus est
in colle Hachila, quae est ex adverso solitu-
dinis. 2Et surrexit Saul, et descendit in deser-
tum Ziph, et cum eo tria millia virorum de
electis Israel, ut quaereret David in deserto
Ziph. 3Et castrametatus est Saul in Gabaa
Hachila, quae erat ex adverso solitudinis in
via: David autem habitabat in deserto. Vi-
dens autem quod venisset Saul post se in
desertum, 4misit exploratores, et didicit quod
illuc venisset certissime. 5Et surrexit David
clam, et venit ad locum ubi erat Saul: cumque
vidisset locum in quo dormiebat Saul, et Ab-
ner filius Ner, princeps militiae eius, et Sau-
lem dormientem in tentorio, et reliquum
vulgus per circuitum eius, 6ait David ad Achi-
melech Hethaeum, et Abisai filium Sarviae,
fratrem Ioab, dicens: Quis descendet mecum
ad Saul in castra? Dixitque Abisai: Ego de-
scendam tecum. 7Venerunt ergo David et
Abisai ad populum nocte, et invenerunt Saul
iacentem et dormientem in tentorio, et ha-
stam fixam in terra ad caput eius: Abner autem
et populum dormientes in circuitu eius. 8Di-
xitque Abisai ad David: Conclusit Deus ini-
micum tuum hodie in manus tuas: nunc ergo
perfodiam eum lancea in terra semel, et secun-
do opus non erit. 9Et dixit David ad Abisai:
Ne interficias eum: quis enim extendet ma-
num suam in christum Domini, et innocens
erit 10Et dixit David: Vivit Dominus, quia
nisi Dominus percusserit eum, aut dies eius
venerit ut moriatur, aut in praelium descen-
dens perierit: 11propitius sit mihi Dominus
ne extendam manum meam in christum
Domini. Nunc igitur tolle hastam, quae est
ad caput eius, et scyphum aquae, et abeamus.
12Tulit igitur David hastam, et scyphum aquae,
qui erat ad caput Saul, et abierunt: et non
erat quisquam qui videret, et intelligeret, et
evigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor
Domini irruerat super eos. 13Cumque transisset
David ex adverso, et stetisset in vertice mon-
tis de longe, et esset grande intervallum inter


pagina successiva »