La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Biblia, Mr » Biblia, Phil » Biblia Vulgata (1592) - p. 265



Cap. XXII

1Abiit ergo David inde, et fugit in
speluncam Odollam. Quod cum au-
dissent fratres eius, et omnis domus patris
eius, descenderunt ad eum illuc. 2Et con-
venerunt ad eum omnes qui erant in an-
gustia constituti, et oppressi aere alieno, et
amaro animo: et factus est eorum princeps,
fueruntque cum eo quasi quadringenti viri.
3Et profectus est David inde in Maspha,
quae est Moab: et dixit ad regem Moab:
Maneat, oro, pater meus et mater mea vo-
biscum, donec sciam quid faciat mihi Deus.
4Et reliquit eos ante faciem regis Moab:
manseruntque apud eum cunctis diebus qui-
bus David fuit in praesidio. 5Dixitque Gad
propheta ad David: Noli manere in praesi-
dio: proficiscere, et vade in terram Iuda. Et
profectus est David, et venit in saltum Haret.
6Et audivit Saul quod apparuisset David, et
viri qui erant cum eo. Saul autem cum ma-
neret in Gabaa, et esset in nemore, quod est
in Rama, hastam manu tenens, cunctique servi
eius circumstarent eum, 7ait ad servos suos
qui assistebant ei: Audite nunc, filii Iemini:
numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros
et vineas, et universos vos faciet tribunos,
et centuriones? 8quoniam coniurastis omnes
adversum me, et non est qui mihi renunciet,
maxime cum et filius meus foedus inierit cum
filio Isai. Non est qui vicem meam doleat
ex vobis, nec qui annuntiet mihi: eo quod
suscitaverit filius meus servum meum adver-
sum me, insidiantem mihi usque hodie. 9Re-
spondens autem Doeg Idumaeus, qui assiste-
bat, et erat primus inter servos Saul, Vidi, in-
quit, filium Isai in Nobe apud Achimelech
filium Achitob sacerdotem. 10Qui consuluit
pro eo Dominum, et cibaria dedit ei: sed et
gladium Goliath Philisthaei dedit illi. 11Misit
ergo rex ad accersendum Achimelech sa-
cerdotem filium Achitob, et omnem domum
patris eius, sacerdotum qui erant in Nobe,
qui universi venerunt ad regem. 12Et ait Saul
ad Achimelech: Audi, fili Achitob. Qui re-
spondit: Praesto sum, domine. 13Dixitque ad
eum Saul: Quare coniurastis adversum me,
tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium,
et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret
adversum me, insidiator usque hodie per-
manens? 14Respondensque Achimelech regi,
ait: Et quis in omnibus servis tuis sicut Da-
vid, fidelis, et gener regis, et pergens ad im-
perium tuum, et gloriosus in domo tua?
15num hodie coepi pro eo consulere Deum?
absit hoc a me: ne suspicetur rex adversus
servum suum rem huiuscemodi, in universa
domo patris mei: non enim scivit servus
tuus quidquam super hoc negotio, vel mo-
dicum vel grande. 16Dixitque rex: Morte morie-
ris Achimelech, tu et omnis domus patris
tui. 17Et ait rex emissariis qui circumstabant
eum: Convertimini, et interficite sacerdotes
Domini, nam manus eorum cum David est:
scientes quod fugisset, et non indicaverunt
mihi. Noluerunt autem servi regis extendere
manus suas in sacerdotes Domini. 18Et ait
rex ad Doeg: Convertere tu, et irrue in sa-
cerdotes. Conversusque Doeg Idumaeus, irruit
in sacerdotes, et trucidavit in die illa octo-
ginta quinque viros vestitos ephod lineo.
19Nobe autem civitatem sacerdotum percussit
in ore gladii, viros et mulieres, et parvulos
et lactentes, bovemque, et asinum, et ovem in
ore gladii. 20Evadens autem unus filius Achi-
melech filii Achitob, cuius nomen erat A-
biathar, fugit ad David, 21et annuntiavit ei
quod occidisset Saul sacerdotes Domini: 22Et
ait David ad Abiathar: Sciebam in die illa,
quod cum ibi esset Doeg Idumaeus, proculdu-
bio annuntiaret Sauli: ego sum reus omnium
animarum patris tui. 23Mane mecum: ne ti-
meas: si quis quaesierit animam meam, quae-
ret et animam tuam, mecumque servaberis.

Cap. XXIII

1Et annuntiaverunt David, dicentes: Ec-
ce Philisthiim oppugnant Ceilam et
diripiunt areas. 2Consuluit ergo David Do-
minum, dicens: Num vadam, et percutiam
Philisthaeos istos? Et ait Dominus ad David:
Vade, et percuties Philisthaeos, et Ceilam
salvabis. 3Et dixerunt viri qui erant cum Da-


pagina successiva »