
vid ad eum: Ecce nos hic in Iudaea consi-
stentes timemus: quanto magis si ierimus
in Ceilam adversum agmina Philisthinorum?
4Rursum ergo David consuluit Dominum.
Qui respondens, ait ei: Surge, et vade in Cei-
lam: ego enim tradam Philisthaeos in manu
tua. 5Abiit ergo David et viri eius in Ceilam,
et pugnavit adversum Philisthaeos: et abe-
git iumenta eorum, et percussit eos plaga
magna: et salvavit David habitatores Cei-
lae. 6Porro eo tempore quo fugiebat Abia-
thar filius Achimelech ad David in Ceilam,
ephod secum habens descenderat. 7Nun-
tiatum est autem Sauli quod venisset David
in Ceilam: et ait Saul: Tradidit eum Deus
in manus meas, conclususque est introgressus
urbem, in qua portae et serae sunt. 8Et prae-
cepit Saul omni populo ut ad pugnam de-
scenderet in Ceilam, et obsideret David, et
viros eius. 9Quod cum David rescisset quia
praepararet ei Saul clam malum, dixit ad A-
biathar sacerdotem: Applica ephod. 10Et ait
David: Domine Deus Israel, audivit famam
servus tuus, quod disponat Saul venire in
Ceilam, ut evertat urbem propter me: 11Si
tradent me viri Ceilae in manus eius? et si
descendet Saul, sicut audivit servus tuus?
Domine Deus Israel, indica servo tuo. Et
ait Dominus: Descendet. 12Dixitque David:
Si tradent me viri Ceilae, et viros qui sunt
mecum, in manus Saul? Et dixit Dominus
: Tradent. 13Surrexit ergo David et viri eius
quasi sexcenti, et egressi de Ceila, huc atque
illuc vagabantur incerti: nuntiatumque est
Sauli quod fugisset David de Ceila, et sal-
vatus esset: quam ob rem dissimulavit exire.
14Morabatur autem David in deserto in lo-
cis firmissimis, mansitque in monte solitudinis
Ziph, in monte opaco: quaerebat eum tamen
Saul cunctis diebus, et non tradidit eum
Deus in manus eius. 15Et vidit David quod
egressus esset Saul ut quaereret animam eius.
Porro David erat in deserto Ziph in silva.
16Et surrexit Ionathas filius Saul, et abiit ad
David in silvam, et confortavit manus eius
in Deo: dixitque ei: 17Ne timeas: neque enim
inveniet te manus Saul patris mei, et tu re-
gnabis super Israel, et ego ero tibi secundus:
sed et Saul pater meus scit hoc. 18Percussit
ergo uterque foedus coram Domino: man-
sitque David in silva, Ionathas autem rever-
sus est in domum suam. 19Ascenderunt autem
Ziphaei ad Saul in Gabaa, dicentes: Nonne
ecce David latitat apud nos in locis tutis-
simis silvae, in colle Hachila, quae est ad de-
xteram deserti? 20Nunc ergo, sicut desidera-
vit anima tua ut descenderes, descende: no-
strum autem erit ut tradamus eum in ma-
nus regis. 21Dixitque Saul: Benedicti vos a
Domino, quia doluistis vicem meam. 22Abi-
te ergo, oro, et diligentius praeparate, et cu-
riosius agite, et considerate locum ubi sit pes
eius, vel quis viderit eum ibi: recogitat enim
de me, quod callide insidier ei. 23Considerate,
et videte omnia latibula eius in quibus ab-
sconditur: et revertimini ad me ad rem cer-
tam, ut vadam vobiscum. Quod si etiam in
terram se abstruserit, perscrutabor eum in
cunctis millibus Iuda. 24At illi surgentes abie-
runt in Ziph ante Saul: David autem et viri
eius erant in deserto Maon, in campestribus
ad dexteram Iesimon. 25Ivit ergo Saul et so-
cii eius ad quaerendum eum. Et nuntiatum
est David: statimque descendit ad petram, et
versabatur in deserto Maon: quod cum au-
disset Saul, persecutus est David in deserto
Maon. 26Et ibat Saul ad latus montis ex
parte una: David autem et viri eius erant
in latere montis ex parte altera. Porro David
desperabat se posse evadere a facie
Saul: itaque Saul et viri eius in modum co-
ronae cingebant David et viros eius, ut cape-
rent eos. 27Et nuntius venit ad Saul, dicens:
Festina, et veni, quoniam infuderunt se Phi-
listhiim super terram. 28Reversus est ergo
Saul desistens persequi David, et perrexit in
occursum Philisthinorum: propter hoc
vocaverunt locum illum, Petram dividentem.
Cap. XXIIII
1Ascendit ergo David inde: et ha-
bitavit in locis tutissimis Engaddi.
2Cumque reversus esset Saul, postquam per-
secutus est Philisthaeos, nuntiaverunt ei, di-
pagina successiva »