La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure


tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca
Dei capta est. 18Cumque ille nominasset arcam
Dei, cecidit de sella retrorsum iuxta ostium,
et fractis cervicibus mortuus est. Senex
enim erat vir et grandaevus: et ipse iudicavit
Israel quadraginta annis. 19Nurus au-
tem eius, uxor Phinees, praegnans erat, vici-
naque partui: et audito nuntio quod capta
esset arca Dei, et mortuus esset socer suus,
et vir suus, incurvavit se et peperit: irrue-
rant enim in eam dolores subiti. 20In ipso
autem momento mortis eius, dixerunt ei
quae stabant circa eam: Ne timeas, quia fi-
lium peperisti. Quae non respondit eis, neque
animadvertit. 21Et vocabit puerum Icha-
bod, dicens: Translata est gloria de Israel,
quia capta est arca Dei, et pro socero suo et
pro viro suo; 22et ait: Translata est gloria
ab Israel, eo quod capta esset arca Dei.

Cap. V

1Philisthiim autem tulerunt arcam
Dei, et asportaverunt eam a Lapide ad-
iutorii in Azotum. 2Tuleruntque Philisthiim
arcam Dei, et intulerunt eam in templum
Dagon, et statuerunt eam iuxta Dagon.
3Cumque surrexissent diluculo Azotii altera
die, ecce Dagon iacebat pronus in terra an-
te arcam Domini: et tulerunt Dagon, et
restituerunt eum in locum suum. 4Rursumque
mane die altera consurgentes, invenerunt
Dagon iacentem super faciem suam in ter-
ra coram arca Domini: caput autem Da-
gon, et duae palmae manuum eius abscissae
erant super limen: 5porro Dagon solus trun-
cus remanserat in loco suo. Propter hanc
causam non calcant sacerdotes Dagon, et
omnes qui ingrediuntur templum eius, su-
per limen Dagon in Azoto, usque in hodier-
num diem. 6Aggravata est autem manus
Domini super Azotios, et demolitus est eos:
et percussit in secretiori parte natium Azo-
tum, et fines eius. Et ebullierunt villae et
agri in medio regionis illius, et nati sunt
mures et facta est confusio mortis magnae
in civitate. 7Videntes autem viri Azotii hu-
iuscemodi plagam, dixerunt: Non maneat
arca Dei Israel apud nos: quoniam dura
est manus eius super nos, et super Dagon
deum nostrum. 8Et mittentes congregave-
runt omnes satrapas Philisthinorum ad se,
et dixerunt: Quid faciemus de arca Dei
Israel? Responderuntque Gethaei: Circum-
ducatur arca Dei Israel. Et circumduxe-
runt arcam Dei Israel. 9Illis autem circum-
ducentibus eam, fiebat manus Domini per
singulas civitates interfectionis magnae ni-
mis: et percutiebat viros uniuscuiusque ur-
bis, a parvo usque ad maiorem, et compu-
trescebant prominentes extales eorum.
Inieruntque Gethaei consilium, et fecerunt si-
bi sedes pelliceas. 10Miserunt ergo arcam Dei
in Accaron. Cumque venisset arca Dei in
Accaron, exclamaverunt Accaronitae, di-
centes: Adduxerunt ad nos arcam Dei Is-
rael ut interficiat nos et populum nostrum.
11Miserunt itaque et congregaverunt omnes
satrapas Philisthinorum: qui dixerunt: Di-
mittite arcam Dei Israel, et revertatur in
locum suum, et non interficiat nos cum po-
pulo nostro. 12Fiebat enim pavor mortis in
singulis urbibus, et gravissima valde manus
Dei. Viri quoque qui mortui non fuerant,
percutiebantur in secretiori parte natium: et
ascendebat ululatus uniuscuiusque civi-
tatis in caelum.

Cap. VI

1Fuit ergo arca Domini in regione Phili-
sthinorum septem mensibus. 2Et voca-
verunt Philisthiim sacerdotes et divinos, di-
centes: Quid faciemus de arca Domini? in-
dicate nobis quomodo remittamus eam in
locum suum. Qui dixerunt: 3Si remittitis arcam
Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed
quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc
curabimini: et scietis quare non recedat
manus eius a vobis. 4Qui dixerunt: Quid est
quod pro delicto reddere debeamus ei? Re-
sponderuntque illi: 5Iuxta numerum provincia-
rum Philisthinorum quinque anos aureos fa-
cietis, et quinque mures aureos: quia plaga
una fuit omnibus vobis, et satrapis vestris.
Facietisque similitudines anorum vestrorum,


pagina successiva »