
Caput Primum
1Fuit vir unus de Rama-
thaimsophim, de monte
Ephraim, et nomen eius
Elcana, filius Ieroham, fi-
lii Eliu, filii Thohu, filii
Suph, Ephrathaeus: 2et habuit duas uxores,
nomen uni Anna, et nomen secundae Phe-
nenna. Fueruntque Phenennae filii: Annae
autem non erant liberi. 3Et ascendebat vir
ille de civitate sua statutis diebus, ut ado-
raret et sacrificaret Domino exercituum in
Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Oph-
ni et Phinees, sacerdotes Domini. 4Venit
ergo dies, et immolavit Elcana, deditque
Phenennae uxori suae, et cunctis filiis eius
et filiabus, partes: 5Annae autem dedit par-
tem unam tristis, quia Annam diligebat.
Dominus autem concluserat vulvam eius.
6Affligebat quoque eam aemula eius, et ve-
hementer angebat, in tantum ut exprobra-
ret quod Dominus conclusisset vulvam eius:
7sicque faciebat per singulos annos: cum re-
deunte tempore ascenderent ad templum
Domini, et sic provocabat eam: porro il-
la flebat, et non capiebat cibum. 8Dixit
ergo ei Elcana vir suus: Anna, cur fles? et
quare non comedis? et quam ob rem af-
fligitur cor tuum? numquid non ego melior
tibi sum, quam decem filii? 9Surrexit au-
tem Anna postquam comederat et biberat
in Silo. Et Heli sacerdote sedente super
sellam ante postes templi Domini, 10cum
esset Anna amaro animo, oravit ad Domi-
num, flens largiter, 11et votum vovit, di-
cens: Domine exercituum, si respiciens vi-
deris afflictionem famulae tuae, et recorda-
tus mei fueris, nec oblitus ancillae tuae, de-
derisque servae tuae sexum virilem: dabo eum
Domino omnibus diebus vitae eius, et no-
vacula non ascendet super caput eius.
12Factum est autem, cum illa multiplicaret
preces coram Domino, ut Heli observaret
os eius. 13Porro Anna loquebatur in cor-
de suo, tantumque labia illius movebantur,
et vox penitus non audiebatur. Aestima-
vit ergo eam Heli temulentam, 14dixitque ei:
Usquequo ebria eris? digere paulisper vi-
num, quo mades. 15Respondens Anna,
Nequaquam, inquit, domine mi: nam mu-
lier infelix nimis ego sum, vinumque et om-
ne quod inebriare potest, non bibi, sed ef-
fudi animam meam in conspectu Domi-
ni. 16Ne reputes ancillam tuam quasi unam
de filiabus Belial: quia ex multitudine do-
loris et moeroris mei locuta sum usque in
praesens. 17Tunc Heli ait ei: Vade in pace:
et Deus Israel det tibi petitionem tuam,
quam rogasti eum. 18Et illa dixit: Utinam
inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis.
Et abiit mulier in viam suam, et comedit,
vultusque illius non sunt amplius in diver-
sa mutati. 19Et surrexerunt mane, et ado-
raverunt coram Domino: reversique sunt,
et venerunt in domum suam Ramatha.
Cognovit autem Elcana Annam uxorem
suam: et recordatus est eius Dominus. 20Et
factum est post circulum dierum, conce-
pit Anna, et peperit filium: vocavitque no-
men eius Samuel: eo quod a Domino po-
stulasset eum. 21Ascendit autem vir eius El-
cana, et omnis domus eius, ut immolaret
Domino hostiam solemnem, et votum
pagina successiva »