
lescens, ut pergeret cum uxore sua et pue-
ro. Cui rursum locutus est socer: Consi-
dera quid dies ad occasum declivior sit,
et propinquat ad vesperum: mane apud
me etiam hodie, et duc laetum diem, et cras
proficisceris ut vadas in domum tuam.
10Noluit gener acquiescere sermonibus eius:
sed statim perrexit, et venit contra Iebus,
quae altero nomine vocatur Ierusalem, du-
cens secum duos asinos onustos, et con-
cubinam. 11Iamque erant iuxta Iebus, et dies
mutabatur in noctem: dixitque puer ad do-
minum suum: Veni, obsecro, declinemus
ad urbem Iebusaeorum, et maneamus in
ea. 12Cui respondit Dominus: Non ingre-
diar oppida gentis alienae, quae non est
de filiis Israel, sed transibo usque Gabaa:
et cum illuc pervenero, manebimus in ea,
aut certe in urbe Rama. 14Transierunt er-
go Iebus, et coeptum carpebant iter, occu-
buitque eis sol iuxta Gabaa, quae est in tribu
Beniamin: diverteruntque ad eam, ut ma-
nerent ibi. Quo cum intrassent, sedebant
in platea civitatis, et nullus eos recipere
voluit hospitio. 16Et ecce, apparuit ho-
mo senex, revertens de agro et de opere
suo vesperi, qui et ipse de monte erat
Ephraim, et peregrinus habitabat in Ga-
baa. Homines autem regionis illius erant
filii Iemini. 17Elevatisque oculis, vidit senex
sedentem hominem cum sarcinulis suis in
platea civittatis: et dixit ad eum: Unde
venis? et quod vadis? 18Qui respondit ei:
Profecti sumus de Bethlehem Iuda, et per-
gimus ad locum nostrum, qui est in latere
montis Ephraim, unde ieramus in Beth-
lehem: et nunc vadimus ad domum Dei,
nullusque sub tectum suum nos vult recipe-
re, 19habentes paleas et foenum in asino-
rum pabulum, et panem ac vinum in meos
et ancilliae tuae usus, et pueri, qui mecum est:
nulla re indigemus nisi hospitio. 20Cui re-
spondit senex: Pax tecum sit, ego praebe-
bo omnia quae necessaria sunt: tantum,
quaeso, ne in platea maneas. 21Introdu-
xitque eum in domum suam, et pabulum asi-
nis praebuit: ac postquam laverunt pedes
suos, recepit eos in convivium. 22Illis epu-
lantibus, et post laborem itineris, cibo et
potu reficientibus corpora, venerunt viri
civitatis illius, filii Belial, (id est, absque iu-
go"> et circumdantes domum senis, fores
pulsare coeperunt, clamantes ad Dominum
domus, atque dicentes: Educ virum, qui
ingressus est domum tuam, ut abutamur
eo. 23Egressusque est ad eos senex, et ait:
Nolite fratres, nolite facere malum hoc
quia ingressus est homo hospitium meum,
et cessate ab hac stultitia: 24habeo filiam
virginem, et hic homo habet concubinam,
educam eas ad vos, ut humilietis eas, et
vestram libidinem compleatis: tantum, ob-
secro, ne scelus hoc contra naturam ope-
remini in virum. 25Nolebant acquiescere
sermonibus illius. Quod cernens homo,
eduxit ad eos concubinam suam, et eis
tradidit illudendam: qua cum tota nocte
abusi essent, dimiserunt eam mane. 26At
mulier, recedentibus tenebris, venit ad
ostium domus, ubi manebat Dominus suus,
et ibi corruit. 27Mane facto, surrexit ho-
mo, et aperuit ostium, ut coeptam exple-
ret viam: et ecce concubina eius iacebat
ante ostium sparsis in limine manibus.
28Cui ille, putans eam quiescere, loqueba-
tur: Surge, et ambulemus. Qua nihil re-
spondente, intelligens quod erat mortua;
tulit eam, et imposuit asino, reversusque est
in domum suam. 29Quam cum esset ingres-
sus, arripuit gladium, et cadaver uxoris cum
ossibus suis in duodecim partes ac frusta
concidens, misit in omnes terminos Israel.
30Quod cum vidissent singuli, conclama-
bant: Numquam res talis facta est in Is-
rael ex eo die, quo ascenderunt patres no-
stri de Aegypto, usque in praesens tempus:
ferte sententiam, et in commune decerni-
te quid facto opus sit.
Cap. XX
1Egressi itaque sunt omnes filii Israel,
et pariter congregati, quasi vir unus,
de Dan, usque Bersabee, et Terra Galaad ad
Dominum in Maspha: 2Omnesque anguli po-
pagina successiva »