La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
De illustribus viris » Biblia Vulgata (1592) - p. 224


iuxta Sichimam in quattuor locis. 35Egres-
susque est Gaal filius Obed, et stetit in introi-
tu portae civitatis. Surrexit autem Abime-
lech, et omnis exercitus cum eo de insidia-
rum loco. 36Cumque vidisset populum Gaal,
dixit ad Zebul: Ecce de montibus multitu-
do descendit. Cui ille respondit: Umbras
montium vides quasi capita hominum, et hoc
errore deciperis. 37Rursumque Gaal ait: Ecce
populus de umbilico terrae descendit, et unus
cuneus venit per viam, quae respicit quercum.
38Cui dixit Zebul: Ubi est nunc os tuum, quo
loquebaris? Quis est Abimelech ut servia-
mus ei? Nonne hic populus est, quem de-
spiciebas? Egredere, et pugna contra eum.
39Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum po-
pulo, et pugnavit contra Abimelech, 40qui
persecutus est cum fugientem, et in urbem
compulit: cecideruntque ex parte eius pluri-
mi, usque ad portam civitatis: 41et Abimelech
sedit in Ruma: Zebul autem, Gaal, et socios
eius expulit de urbe, nec in ea passus est com-
morari. 42Sequenti ergo die egressus est po-
pulus in campum. Quod cum nunciatum
esset Abimelech, 43tulit exercitum suum, et
divisit in tres turmas, tendens insidias in
agris. Vidensque quod egrederetur populus
de civitate, surrexit et irruit in eos 44cum cu-
neo suo, oppugnans, et obsidens civitatem:
duae autem turmae palantes per campum ad-
versarios persequebantur. 45Porro Abime-
lech omni die illo oppugnabat urbem: quam
cepit, interfectis habitatoribus eius, ipsaque
destructa, ita ut sal in ea dispergeret. 46Quod
cum audissent qui habitabant in turre Sichi
morum, ingressi sunt fanum dei sui Berith,
ubi foedus cum eo pepigerant, et ex eo lo-
cus nomen acceperat, qui erat munitus val-
de. 47Abimelech quoque audiens viros turris
Sichimorum pariter conglobatos, 48ascendit
in montem Selmon cum omni populo suo:
et arrepta securi, praecidit arboris ramum,
impositumque ferens humero, dixit ad socios:
Quod me videtis facere, cito facite. 49Igitur
certatim ramos de arboribus praecidentes,
sequebantur ducem. Qui circundantes prae-
sidium, succederunt: atquae ita factum est,
ut fumo et igne mille homines necarentur,
viri pariter et mulieres, habitatorum turris
Sichem. 50Abimelech autem inde profici-
scens venit ad oppidum Thebes, quod cir-
cumdans obsidebat exercitu. 51Erat autem
turris excelsa in media civitate, ad quam
confugerant simul viri ac mulieres, et om-
nes principes civitatis, clausa firmissime ia-
nua, et super turris tectum stantes per pro-
pugnacula. 52Accedensque Abimelech iuxta
turrim, pugnabat fortiter: et appropinquans
ostio, ignem supponere, nitebatur: 53et ecce
una mulier fragmen molae desuper iaciens,
illisit capiti Abimelech, et confregit cere-
brum eius. 54Qui vocavit cito armigerum
suum, et ait ad eum: Evagina gladium tuum,
et percute me: ne forte dicatur quod a fe-
mina interfectus sim. Qui iussa perficiens,
interfecit eum. 55Illoque mortuo, omnes qui
cum erant de Israel, reversi sunt in sedes
suas: 56et reddidit Deus malum, quod fece-
rat Abimelech contra patrem suum, inter-
fectis septuaginta fratribus suis. 57Sichimi-
tis quoque quod operati erant, retributum
est, et venit super eos maledictio Ioatham
filii Ierobaal.

Cap. X

1Post Abimelech surrexit dux in Israel
Thola filius Phua patrui Abimelech, vir
de Issachar, qui habitavit in Samir mon-
tis Ephraim: 2et iudicavit Israelem viginti
et tribus annis, mortuusque est, ac sepultus
in Samir. 3Huic successit Iair Galaadites,
qui iudicavit Israelem per viginti et duos
annos, 4habens triginta filios sedentes su-
per triginta pullos asinarum, et principes
triginta civitatum, quae ex nomine eius sunt
appellatae Havoth Iair, id est, oppida Iair, us-
que in praesentem diem in Terra Galaad.
5Mortuusque est Iair; ac sepultus in loco, cui
est vocabulum Camon. 6Filii autem Israel
peccatis veteribus iungentes nova, fecerunt
malum in conspectu Domini, et servierunt
idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriae ac
Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Phi-
listhiim: dimiseruntque Dominum, et non


pagina successiva »