
6Iosue vero scidit vestimenta sua, et pro-
nus cecidit in terram coram arca Domini us-
que ad vesperam, tam ipse quam omnes se-
nes Israel: miseruntque pulverem super capi-
ta sua, 7et dixit Iosue: Heu Domine Deus,
quid voluisti traducere populum istu Ior-
danem fluvium, ut traderes nos in manus
Amorrhaei, et perderes? utinam ut coepimus,
mansissemus trans Iordanem. 8Mi Domine
Deus quid dicam, videns Israelem hostibus
suis terga vertentem? 9Audient Chananaei,
et omnes habitatores Terrae, et pariter con-
globati circumdabunt nos, atque delebunt
nomen nostrum de terra: et quid facies ma-
gno nomini tuo? 10Dixitque Dominus ad Io-
sue: Surge, cur iaces pronus in terra? 11Pec-
cavit Israel, et praevaricatus est pactum meum:
tuleruntque de anathemate, et furati sunt at-
que mentiti, et absconderunt inter vasa sua.
12Nec poterit Israel stare ante hostes suos,
eosque fugiet: quia pollutus est anathemate.
non ero ultra vobiscum, donec conteratis
eum, qui huius sceleris reus est. 13Surge, san-
ctifica populum, et dic eis: Sanctificamini
in crastinum: haec enim dicit Dominus Deus
Israel: Anathema in medio tui est Israel:
non poteris stare coram hostibus tuis, do-
nec deleatur ex te qui hoc contaminatus est
scelere. 14Accedetisque mane singuli per tri-
bus vestras: et quamcumque tribum sors
invenerit, accedet per cognationes suas, et
cognatio per domos, domusque per viros.
15Et quicumque ille in hoc facinore fuerit
deprehensus, comburetur igni cum omni
substantia sua: quoniam praevaricatus est
pactum Domini, et fecit nefas in Israel.
16Surgens itaque Iosue mane, applicuit Israel
per tribus suas, et inventa est tribus Iuda.
17Quae cum iuxta familias suas esset oblata,
inventa est familia Zare. Illam quoque per
domos offerens, reperit Zabdi: 18cuius do-
mum in singulos dividens viros, invenit
Achan filium Charmi, filii Zabdi: filii Zare
de tribu Iuda. 19Et ait Iosue ad Achan: Fili
mi, da gloriam Domino Deo Israel, et con-
fitere, atque indica mihi quid feceris, ne ab-
scondas. 20Responditque Achan Iosue, et dixit
ei: Vere ego peccavi Domino Deo Israel,
et sic et sic feci. 21Vidi enim inter spolia pal-
lium coccineum valde bonum, et ducentos
siclos argenti, regulamque auream quinqua-
ginta siclorum: et concupiscens abstuli, et
abscondi in terra contra medium taberna-
culi mei, argentumque fossa humo operui.
22Misit ergo Iosue ministros: qui currentes
ad tabernaculum illius, repererunt cuncta
abscondita in eodem loco, et argentum simul.
23Auferentesque de tentorio tulerunt ea ad (M))Io-
sue, et ad omnes filios Israel, proieceruntque
ante Dominum. 24Tollens itaque Iosue Achan
filium Zare, argentumque et pallium, et auream
regulam, filios quoque et filias eius, boves
et asinos et oves, ipsumque tabernaculum, et
cunctam supellectilem: (et omnis Israel cum
eo) duxerunt eos ad Vallem achor: 25ubi dixit
Iosue: Quia turbasti nos, exturbet te Domi-
nus in die hac. Lapidavitque eum omnis Israel:
et cuncta quae illius erant, igne consumpta
sunt. 26Congregaveruntque super eum acer-
vum magnum lapidum, qui permanet us-
que in praesentem diem. Et aversus est fu-
ror Domini ab eis. Vocatumque est nomen
loci illius, Vallis achor, usque hodie.
Cap. VIII
1Dixit autem Dominus ad Iosue: Ne
timeas, neque formides: tolle tecum
omnem multitudinem pugnatorum, et con-
surgens ascende in oppidum Hai. Ecce tra-
didi in manu tua regem eius, et populum,
urbemque et terram. 2Faciesque urbi Hai, et
regi eius, sicut fecisti Iericho, et regi illius
praedam vero, et omnia animantia diripie-
ris vobis: pone insidias urbi post eam. 3Sur-
rexitque Iosue, et omnis exercitus bellato-
rum cum eo, ut ascenderent in Hai: et ele-
cta triginta millia virorum fortium misit no-
cte, 4praecepitque eis, dicens: Ponite insidias
post civitatem: nec longius recedatis: et eri-
tis omnes parati. 5Ego autem, et reliqua mul-
titudo, quae mecum est, accedemus ex adver-
so contra urbem. Cumque exierint contra nos,
sicut ante fecimus, fugiemus, et terga verte-
mus: 6donec persequentes ab urbe longius
pagina successiva »