La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Biblia, Iac » Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 179


federis, fodies per circuitum, et egesta hu-
mo operies 14quo relevatus es (Dominus
enim Deus tuus ambulat in medio castro-
xum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos)
et sint castra tua sancta, et nihil in eis ap-
pareat foeditatis ne derelinquat te. 15Non tra-
des servum Domino suo, qui ad te confu-
gerit. 16Habitabit tecum in loco, qui ei pla-
cuerit, et in una urbium tuarum requiescet
ne contristes eum. 17Non erit meretrix de
filiabus Israel, nec scortator de filiis Israel.
18Non offeres mercedem prostibuli, nec pre-
tium canis in domo Domini Dei tui, quid-
quid illud est quod voveris: quia abomina-
tio est utrumque apud Dominum Deum
tuum. 19Non foenerabis fratri tuo ad usuram
pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam
rem: 20sed alieno. Fratri autem tuo absque
usura id, quo indiget, commodabis: ut be-
nedicat tibi Dominus Deus tuus in omni
opere tuo in Terra, ad qua ingredieris pos-
sidendam. 21Cum votum voveris Domino
Deo tuo, non tardabis reddere: quia requi-
ret illud Dominus Deus tuus. Et si moratus
fueris, reputabitur tibi in peccatum. 22Si no-
lueris polliceri, absque peccato eris. 23Quod
autem semel egressum est de labiis tuis,
observabis, et facies sicut promisisti Domi-
no Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo
locutus es. 24Ingressus vineam proximi tui,
comede uvas quantum tibi placuerit: fo-
ras autem ne efferas tecum. 25Si intraveris
in segetem amici tui, franges spicas, et ma-
nu conteres: falce autem non metes.

Cap. XXIIII

1Si acceperit homo uxorem, et habuerit
eam, et non invenerit gratiam ante ocu-
los eius propter aliquam foeditatem: scribet
libellum repudii, et dabit in manu illius, et
dimittet eam de Domo sua. 2Cumque egres-
sa alterum maritum duxerit, 3et ille quoque
oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et
dimiserit de domo sua, vel certe mortuus
fuerit: 4non poterit prior maritus recipere
eam in uxorem: quia polluta est, et abomi-
nabilis facta est coram Domino: ne pecca-
re facias Terram tuam, quam Dominus Deus
tuus tradiderit tibi possidendam. 5Cum
acceperit homo nuper uxorem, non proce-
det ad bellum, nec ei quippiam necessita-
tis iniungetur publicae, sed vacabit absque
culpa domi suae, ut uno anno laetetur cum
uxore sua. 6Non accipies loco pignoris in-
feriorem, et superiorem molam: quia ani-
mam suam opposuit tibi. 7Si deprehensus
fuerit homo solicitans fratrem suum de filiis
Israel, et vendito eo acceperit pretium, in-
terficietur, et auferes malum de medio tui.
8Observa diligenter ne incurras plagam
leprae, sed facies quaecumque docuerint te
sacerdotes Levitici generis iuxta id, quod
praecepi eis, et imple solicite. 9Mementote
quae fecerit Dominus Deus vester Mariae, in
via cum egrederemini de Aegypto. 10Cum re-
petes a proximo tuo rem aliquam, quam
debet tibi, non ingredieris domum eius ut
pignus auferas: 11sed stabis foris, et ille tibi
proferet quod habuerit. 12sin autem pauper
est, non pernotabit apud te pignus, 13sed
statim reddes ei ante solis occasum: ut dor-
miens in vestimento suo, benedicat tibi, et
habeas ustitiam coram Domino Deo tuo.
14Non negabis mercedem indigentis, et pau-
peris fratris tui, sive advenae, qui tecum mo-
ratur in terra, et intra portas tuas est: 15sed
eadem die reddes ei pretium laboris sui ante
solis occasum, quia pauper est, et ex eo su-
stentat animam suam: ne clamet contra te
ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.
16Non occidentur patres pro filiis, nec filii
pro patribus, sed unusquisque pro peccato
suo morietur. 17Non pervertes iudicium ad-
venae et pupilli, nec auferes pignoris loco
viduae vestimentum. 18Memento quod ser-
vieris in Aegypto, et eruerit te Dominus
Deus tuus inde. Idcirco praecipio tibi ut fa-
cias hanc rem. 19Quando messueris segetem
in agro tuo, et oblitus manipulum relique-
ris, non reverteris ut tollas illum: sed adve-
nam, et pupillum, et viduam auferre patieris,
ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in
omni opere manuum tuarum. 20Si fruges col-
legeris olivarum, quidquid remanserit in ar-


pagina successiva »