La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 180


boribus, non reverteris ut colligas: sed re-
linques advenae, pupillo, ac viduae. 21Si vin-
demiaveris vineam tuam, non colliges re-
manentes racemos, sed cedent in usus ad-
venae, pupilli, ac viduae. 22Memento quod
et tu servieris in Aegypto, et idcirco prae-
cipio tibi ut facias hanc rem.

Cap. XXV

1Si fuerit causa inter aliquos, et interpel-
laverint iudices: quem iustum esse per-
spexerint, illi iustitiae palmam dabunt: quem
impium, condemnabunt impietatis. 2Sin
autem eum, qui peccavit, dignum viderint
plagis: prosternent, et coram se facient ver-
berari. Pro mensura peccati erit et plaga-
rum modus: 3ita dumtaxat, ut quadragena-
rium numerum non excedant: ne foede la-
ceratus ante oculos tuos abeat frater tuus.
4Non ligabis os bovis terentis in area fru-
ges tuas. 5Quando habitaverint fratres si-
mul, et unus ex eis absque liberis mortuus
fuerit, uxor defuncti non nubet alteri: sed
accipiet eam frater eius, et suscitabit semen
fratris sui: 6et primogenitum ex ea filium
nomine illius appellabit, ut non deleatur no-
men eius ex Israel. 7Sin autem noluerit ac-
cipere uxorem fratris sui, quae ei lege debe-
tur, perget mulier ad portam civitatis, et in-
terpellabit maiores natu, dicetque: Non
vult frater viri mei suscitare nomen fratris
sui in Israel: nec me in coniugem sumere.
8Statimque accersiri eum facient, et interro-
gabunt. Si responderit: Nolo eam uxorem
accipere: 9accedet mulier ad eum coram
senioribus, et tollet calceamentum de pede
eiuus, spuetque in faciem illius, et dicet: Sic fiet
homini, qui non aedificat domum fratris sui.
10Et vocabitur nomen illius in Israel, domus
discalceati. 11Si habuerint inter se iurgium
viri duo, et unus contra alterum rixari coe-
perit, volensque uxor alterius eruere virum
suum de manu fortioris, miseritque manum,
et apprehenderit verenda eius: 12abscides
manus illius, nec flecteris super eam ulla
misericordia. 13Non habebis in sacculo di-
versa pondera, maius et minus: 14nec erit in
domo tua modius maior et minor. 15pondus
habebis iustum et verum, et modius aequalis
et verus erit tibi: ut multo vivas tempore
super Terram, quam Dominus Deus tuus
dederit tibi. 16Abominatur enim Dominus
tuus eum, qui facit haec, et aversatur omnem
iniufstitiam. 17Memento quae fecerit tibi Ama-
lec in via quando egrediebaris ex Aegypto:
18quomodo occurrerit tibi: et extremos ag-
minis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quam
do tu eras fame et labore confectus, et non
timuerit Deum. 19Cum ergo Dominus Deus
tuus dederit tibi requiem, et subiecerit cun-
ctas per circuitum nationes, in Terra, quam
tibi pollicitus est: delebis nomen eius sub
caelo. Cave ne obliviscaris.

Cap. XXVI

1Cumque intraveris Terram, quam Domi-
nus Deus tuus tibi daturus est possiden-
dam, et obtinueris eam, atque habitaveris
in ea: 2tolles de cunctis frugibus tuis primi-
tias, et pones in cartallo, pergesque ad locum,
quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi
invocetur nomen eius: 3accedesque ad sacer-
dotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad
eum: Profiteor hodie coram Domino Deo
tuo, quod ingressus sum in Terram, pro qua
iuravit patribus nostris, ut daret eam nobis.
4Suscipiensque sacerdos cartallum de manu
tua, ponet ante altare Domini Dei tui: 5et
loqueris in conspectu Domini Dei tui: Sy-
rus persequebatur patrem meum, qui de-
scendit in Aegyptum, et ibi peregrinatus est
in paucissimo numero: crevitque in gentem
magnam ac robustam et infinitae multitu-
dinis. 6Afflixeruntque nos Aegyptii, et perse-
cuti sunt imponentes onera gravissima: 7et
clamavimus ad Dominum Deum patrum
nostrorum: qui exaudivit nos, et respexit
humilitatem nostram, et labore, atque angu-
stiam: 8et eduxit nos de Aegypto in manu
forti, et brachio extento, in ingenti pavore,
in signis atque portentis: 9et introduxit ad
locum istum, et tradidit nobis Terram lacte
et melle manantem. 10Et idcirco nunc offero
primitias frugum Terrae, quam Dominus de-
dit mihi. Et dimittes eas in conspectu Do-
mini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo.


pagina successiva »