
suit: aves autem non divisit. 11Descende-
runtque volucres super cadavera, et abige-
bat eas Abram. 12Cumque sol occumberet,
sopor irruit super Abram, et horror ma-
gnus et, tenebrosus invasit cum. 13Di-
ctumque est ad Deum: Scito praenoscens quod
peregrinum futurum sit semen tuum in
terra non sua, et subiicient eos servituti,
et affligent quadringentis annis. 14Verum-
tamen gentem, cui servituri sunt, ego iu-
dicabo: et post haec egredientur cum ma-
gna substantia. 15Tu autem ibis ad patres
tuos in pace, sepultus in senectute bona.
16Generatione autem quarta revertentur
hoc: necdum enim completae sunt iniqui-
tates Amorrhaeorum usque ad praesens tem-
pus. 17Cum ergo occubuisset sol, facta est
caligo tenebrosi, et apparuit clibanus fu-
mans, et lampas ignis transiens inter divi-
siones illas. 18In illo die pepigit Dominus
foedus cum Abram, dicens: Semini tuo da-
bo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad
fluvium magnum Euphraten, 19Cinaeos,
Cenezaeos, Cedmonaeos, 20et Hethaeos, et
Pherezaeos, Raphaim quoque, 21et Amor-
rhaeos, et Chananaeos, et Gergesaeos, et Ie-
busaeos.
Cap. XVI
1Igitur Sarai, uxor Abram, non genue-
rat liberos: sed habens ancillam Aegy-
ptiam nomine Agar, 2dixit marito suo:
Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem:
ingredere ad ancillam meam, si forte sal-
tem ex illa suscipiam filios. Cumque ille,
acquiesceret deprecanti, 3tulit Agar Aegy-
ptiam ancillam suam post annos decem,
quam habitare coeperant in terra Chanaan:
et dedit eam viro suo uxorem. 4Qui in-
gressus est ad eam. At illa concepisse se
videns, despexit dominam suam. 5Dixitque
Sarai ad Abram: Inique agis contra me:
ego dedi ancillam meam in sinum tuum,
quae videns quod conceperit, despectui me
habet. iudicet Dominus inter me, et te.
6Cui respondens Abram: Ecce, ait, ancilla
tua in manu tua est, utere ea ut libet.
Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit.
7Cumque invenisset eam angelus Domini
iuxta fontem aqua in solitudine, qui est in
via Sur in deserto, 8dixit ad illam: Agar,
ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis?
quae respondit: A facie Sarai dominae meae
ego fugio. 9Dixitque ei angelus Domini:
Revertere ad dominam tuam, et humilia-
re sub manu illius. 10Et rursum: Multipli-
cans, inquit, multiplicabo semen tuum, et
non numerabitur prae multitudine. 11Ac
deinceps: Ecce, ait, concepisti, et paries fi-
lium: vocabisque nomen eius Ismael, eo quod
audierit Dominus afflictionem tuam. 12Hic
erit ferus homo: manus eius contra om-
nes, et manus omnium contra eum: et e
regione universorum fratrum suorum figet
tabernacula. 13Vocavit autem nomen Do-
mini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui
vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi
posteriora videntis me. 14Propterea appel-
lavit puteum illum, puteum viventis et vi-
dentis me. Ipse est inter Cades et Barad.
15Peperitque Agar Abrae filium: qui vocavit
nomen eius Ismael. 16Octoginta et sex
annorum erat Abram quando peperit ei
Agar Ismaelem.
Cap. XVII
1Postquam vero nonaginta et novem
annorum esse coeperat, apparuit ei Do-
minus: dixitque ad eum: Ego Deus omni-
potens: ambula coram me, et esto perfe-
ctus. 2Ponamque foedus meum inter me et
te: et multiplicabo te vehementer nimis.
3Cecidit Abram pronus in faciem. 4Di-
xitque ei Deus: Ego sum, et pactum meum
tecum, erisque pater multarum gentium. 5Nec
ultra vocabitur nomen tuum Abram: sed
appellaberis Abraham: quia patrem mul-
tarum gentium constitui te. 6Faciamque te
crescere vehementissime, et ponam te in
gentibus, regesque ex te egredientur. 7Et
statuam pactum meum inter me et te, et
inter semen tuum post te in generationi-
bus suis foedere sempiterno: ut sim Deus
tuus, et seminis tui post te. 8Daboque tibi
pagina successiva »