
et semini tuo terram peregrinationis tuae,
omnem terram Chanaan in possessionem
aeternam, eroque Deus eorum. 9Dixit iterum
Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies
pactum meum, et semen tuum post te in
generationibus suis. 10Hoc est pactum
meum quod obserbabitis inter me et vos,
et semen tuum post te: Circumcidetur ex
vobis omne masculinum: 11et circumcide-
tis carnem praeputii vestri, ut sit in signum
foederis inter me et vos. 12Infans octo die-
rum circumcidetur in vobis, omne mascu-
linum in generationibus vestris: tam ver-
naculus quam emptitius circumcidetur, et
quicumque non fuerit de stirpe vestra:
13eritque pactum meum in carne vestra in
foedus aeternum. 14Masculus, cuius praepu-
tii caro circumcisa non fuerit, delebitur ani-
ma illa de populo suo: quia pactum meum
irritum fecit. 15Dixit quoque Deus ad
Abraham: Sarai uxorem tuam non voca-
bis Sarai, sed Saram. 16Et benedicam ei, et
ex illa dabo tibi filium cui benedicturus
sum, eritque in nationes, et reges populorum
orientur ex eo. 17Cecidit Abraham in fa-
ciem suam, et risit, dicens in corde suo: Pu-
tasne centenario nascetur filius? Et Sara no-
nagenaria pariet? 18Dixitque ad Deum:
Utinam Ismael vivat coram te. 19Et ait
Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet
tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac, et
constituam pactum meum illi in foedus
sempiternum, et semini eius post eum. 20Su-
per Ismael quoque exaudivi te, ecce, be-
nedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum
valde: duodecim duces generabit, et faciam
illum in gentem magnam. 21Pactum vero
meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi
Sara tempore isto in anno altero. 22Cumque
finitus esset sermo loquentis cum eo, ascen-
dit Deus ab Abraham. 23Tulit autem
Abraham Ismael filium suum, et omnes
vernaculos domus suae universosque quos
emerat, cunctos mares ex omnibus viris
domus suae: et circumcidit carnem praepu-
tii eorum statim in ipsa die, sicut praecepe-
rat ei Deus. 24Abraham nonaginta et no-
vem erat annorum quando circumcidit
carnem praeputii sui. 25Et Ismael filius tre-
decim annos impleverat tempore circum-
cisionis suae. 26Eadem die circumcisus est
Abraham et Ismael filius eius. 27Et om-
nes viri domus illius, tam vernaculi, quam
emptitii et alienigenae pariter circumcisi
sunt.
Cap. XVIII
1Apparuit autem ei Dominus in con-
valle Mambre sedenti in ostio taber-
naculi sui in ipso fervore diei. 2Cumque
elevasset oculos, apparverunt ei tres viri
stantes prope eum: quos cum vidisset, cu-
currit in occursum eorum de ostio taber-
naculi, et adoravit in terram. 3Et dixit:
Domine, si inveni gratiam in oculis tuis,
ne transeas servum tuum: 4sed afferam
pauxillum aquae, et lavate pedes vestros, et
requiescite sub arbore. 5Ponamque buccel-
lam panis, et confortate cor vestrum, po-
stea transibitis: idcirco enim declinastis ad
servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut
locutus es. 6Festinavit Abraham in ta-
bernaculum ad Saram, dixitque ei: Accele-
ra, tria fata similae commisce, et fac subci-
nericios panes. 7Ipse vero ad armentum
cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum
et optimum, deditque puero: qui festinavit
et coxit illum. 8Tulit quoque butyrum et
lac, et vitulum quem coxerat, et posuit co-
ram eis: ipse vero stabat iuxta eos sub ar-
bore. 9Cumque comedissent, dixerunt ad
eum: Ubi est Sara uxor tua? ille respondit:
Ecce in tabernaculo est. 10Cui dixit: Re-
vertens veniam ad te tempore isto, vita
comite, et habebit filium Sara uxor tua.
Quo audito, Sara risit post ostium taber-
naculi. 11Erant autem ambo senes, pro-
vectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri mu-
liebria. 12Quae risit occulte dicens: Post-
quam consenui, et dominus meus vetulus
est, voluptati operam dabo? 13Dixit au-
tem Dominus ad Abraham: Quare risit Sa-
ra, dicens: Num vero paritura sum anus?
14Numquid Deo quidquam est difficile?
pagina successiva »