
Cap. XV
1Et vidi aliud signum in caelo magnum,
et mirabile, Angelos septem, habentes
plagas septem novissimas: Quoniam in il-
lis consummata est ira Dei. 2Et vidi tam-
quam mare vitreum mistum igne, et eos,
qui vicerunt bestiam, et imaginem eius, et
nmerum nominis eius, stantes super ma-
re vitreum, habentes citharas Dei: 3et can-
tantes canticum Moysi servi Dei, et canti-
cum Agni, dicentes: Magna, et mirabilia
sunt opera tua Domine Deus omnipotens:
iustae et verae sunt viae tuae, Rex saeculorum.
4Quis non timebit te, Domine, et magni-
ficabit nomen tuum? quia solus pius es:
quoniam omnes gentes venient, et adora-
bunt in conspectu tuo, quoniam iudicia tua
manifesta sunt. 5Et post haec vidi, et ecce
apertum est templum, tabernaculi testimo-
nii in caelo: 6et exierunt septem Angeli
habentes septem plagas de templo, vestiti li-
no mundo, et candido, et praecincti circa
pectora zonis aureis. 7Et unum de quat-
tuor animalibus dedit septem Angelis se-
ptem phialas aureas, plenas iracundiae Dei
viventis in saecula saeculorum. 8Et imple-
tum est templum fumo a maiestate Dei, et
de virtute eius: et nem poterat introire in
templum, donec cosummarentur septem
plagae septem Angelorum.
Cap. XVI
1Et audivi vocem magnam de templo,
dicentem septem Angelis: Ite, et effun-
dite septem phialas irae Dei in terram. 2Et
abiit primus, et effudit phialam suam in
terram, et factum est vulnus saevum, et pes-
simum in homines, qui habebant characte-
rem bestiae: et in eos, qui adoraverunt ima-
ginem eius. 3Et secundus Angelus effu-
dit phialam suam in mare, et factus est san-
guis tamquam mortui: et omnis animavi-
vens mortua est in mari. 4Et tertius ef-
fugit phialam suam super flumina, et super
fontes aquarum, et factus est sanguis. 5Et
audivi Angelum aquarum dicentem: Iu-
stus es Domine qui es, et qui eras sanctus,
qui haec iudicasti: 6quia sanguinem Sancto-
rum, et Prophetarum effuderunt, sangui-
nem eis dedisti bibere: digni enim sunt.
7Et audivi alterum ab altari dicentem: Etiam
Domine Deus omnipotens vera, et iusta
iudicia tua. 8Et quartus Angelus effudit
phialam suam in solem, et datum est illi aestu
affiligere homines, et igni: 9et aestuaverunt
homines aestu magno, et blasphemaverunt
nomen Dei habentis potestatem super has
plagas, neque egerunt poenitentiam ut da-
rent illi gloriam. 10Et quintus Angelus ef-
fudit phialam suam super sedem bestiae: et
factum est regnum eius tenebrosum, et con-
manducaverunt linguas suas prae dolore:
11et blasphemaverunt Deum caeli prae dolo-
ribus, et vulneribus suis, et non egerunt poe-
nitentiam ex operibus suis. 12Et sextus An-
gelus effudit phialam suam in flumen illud
magnum Euphraten: et siccavit aquam eius,
ut praepararetur via regibus ab ortu solis.
13Et vidi de ore draconis, et de ore bestiae, et
de ore pseudoprophetae spiritus tres immun-
dos in modum ranarum. 14Sunt enim spiri-
tus daemoniorum facientes signa, et procedunt
ad reges totius terrae congregare illos in prae-
lium ad diem magnum omnipotentis Dei.
15Ecce venio sicut fur. Beatus, qui vigilat,
et custodit vestimenta sua, ne nudus ambu-
let, et videant turpitudinem eius. 16Et con-
gregabit illos in locum, qui vocatur He-
braice Armagedon. 17Et septimus Ange-
lus effudit phialam suam in aere, et exivit vox
magna de templo a throno, dicens: Factum
est. 18Et facta sunt fulgura, et voces, et toni-
trua, et terraemotus factus est magnus,
qualis numquam fuit ex quo homines fue-
runt super terram: talis terraemotus, sic ma-
gnus. 19Et facta est civitas magna in tres
partes: et civitates Gentium ceciderunt.
et Babylon magna venit in memoriam an-
te Deum, dare illi calicem vini indignatio-
nis irae eius.
20Et omnis insula fugit, et
montes non sunt inventi. 21Et grando ma-
gna sicut talentum descendit de coelo in ho-
mines: et blasphemaverunt Deum homines
pagina successiva »