La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Biblia, Mc » Biblia Vulgata (1592) - p. 1216


tantes in terra propter signa, quae data sunt
illi facere in conspectu bestiae, dicens ha-
bitantibus in terra, ut faciant imaginem
bestiae, quae habet plagam gladii, et vixit.
15Et datum est illi ut daret spiritum imagi-
ni bestiae, et ut loquatur imago bestiae: et
faciat ut quicumque non adoraverint ima-
ginem bestiae, occidantur. 16Et faciet om-
nes pusillos, et magnos, et divites, et pau-
peres, et liberos, et servos habere characte-
rem in dextera manu sua, aut in frontibus
suis. 17Et nequis possit emere, aut vendere,
nisi qui habet characterem, aut nomen
bestiae, aut numerum nominis eius. 18Hic
spaientia est. Qui habet intellectum, com-
putet numerum bestiae. Numerus enim ho-
minis est: et numerus eius sexcenti sexa-
ginta sex.

Cap. XIIII

1Et vidi: et ecce Agnus stabat supra
montem Sion, et cum eo centum qua-
draginta quattuor millia habentes nomen
eius, et nomen Patris eius scriptum in fron-
tibus suis. 2Et audivi vocem de caelo, tam-
quam vocem aquarum multarum, et tam-
quam vocem tonitrui magni: et vocem,
quam audivi, sicut citharoedorum cithari-
zantium in citharis suis. 3Et cantabant qua-
si canticum novum ante sedem, et ante
quoattuor animalia, et seniores: et nemo
poterat dicere canticum, nisi illa centum
quadragintaquattuor millia, qui empti sunt
de terra. 4Hi sunt, qui cum mulieribus non
sunt coinquinati: Virgines enim sunt. Hi
sequuntur Agnum quocumque ierit. Hi
empti sunt ex hominibus primitiae Deo, et
Agno, 5et in ore eorum non est inventum
mendacium: sine macula enim sunt ante
thronum Dei. 6Et vidi alterum Angelum
volantem per medium caeli, habentem Evan-
gelium aeternum, ut evangelizaret sedenti-
bus super terram, et super omnem gentem,
et tribum, et linguam, et populum: 7di-
cens magna voce: Timete Dominum, et
date illi honorem, quia venit hora iudicii
eius: et adorate eum, qui fecit caelum, et
terram, mare, et fontes aquarum. 8Et alius
Angelus secutus est dicens: Cecidit, cecidit
Babylon illa magna: quae a vino irae forni-
cationis suae potavit omnes gentes. 9Et ter-
tius Angelus secutus est illos, dicens voce
magna: Si quis adoraverit bestiam, et ima-
ginem eius, et acceperit characterem in
fronte sua, aut in manu sua: 10et hic bibet
de vino irae Dei, quod mistum est mero
in calice irae ipsius, et cruciabitur igne, et
sulphure in conspectu Angelorum sancto-
rum, et ante conspectum Agni: 11et fumus
tormentorum eorum ascendet in saecula sae-
culorum: nec habent requierm die ac noct-
te, qui adoraverunt bestiam, et imaginem
eius, et si quis acceperit characterem no-
minis eius. 12Hic patientia sanctorum est,
qui custodiunt mandata Dei, et fidem Ie-
su. 13Et audivi vocem de caelo, dicentem
mihi: Scribe: Beati mortui, qui in Domi-
no moriuntur. Amodo iam dicit Spiritus,
ut requiescant a laboribus suis: opera enim
illorum sequuntur illos. 14Et vidi et ecce
nubem candidam: et super nubem seden-
tem similem Filio hominis, habentem in
capite suo coronam auream, et in manu
sua falcem acutam. 15Et alius Angelus exi-
vit de templo, clamans voce magna ad se-
dentem super nubem: Mitte falcem tuam,
et mete quia venit hora ut metatur, quo-
niam aruit messis terrae. 16Et misit qui se-
debat super nubem, falcem suam in ter-
ram, et demessa est terra. 17Et alius Angelus
exivit de templo, quod est in caelo, habens
et ipse falcem acutam. 18Et alius Angelus
exivit de altari, qui habebat potestatem su-
pra ignem: et clamavit voce magna ad
eum, qui habebat falcem acutam, et vindemia
botros vineae terrae: quoniam maturae sunt
uvae eius. 19Et misit Angelus falcem suam
acutam in terram, et vindemiavit vineam
terrae, et misit in lacum irae Dei magnum:
20et calcatus est lacus extra civitatem, et
exivit sanguis de lacu usque ad frenos e-
quorum per stadia mille sexcenta.


pagina successiva »