
7Et Angelo Philadelphiae ecclesia: scribe:
Haec dicit Sanctus et Verus, qui habet cla-
vem David: qui aperit, et nemo claudit:
claudit, et nemo aperit: 8Scio opera tua. Ec-
ce dedi coram te ostium apertum, quod ne-
mo potest claudere: quia modicam habes
virtutem, et servasti verbum meum, et non
negasti nomen meum. 9Ecce dabo de sy-
nagoga satanae, qui dicunt se Iudaeos esse,
et non sunt, sed mentiuntur: Ecce faciam
illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos:
et scient quia ego dilexi te 10quoniam serva-
sti verbum patientiae meae, et ego servabo
te ab hora tentationis, quae ventura est in
orbem universum tentare habitantes in ter-
ra. 11Ecce venio cito: tene quod habes, ut
nemo accipiat coronam tuam. 12Qui vice-
rit, faciam illum columnam in templo Dei
mei, et foras non egredietur amplius: et
scribam super eum nomen Dei mei, et no-
men civitatis Dei mei novae Ierusalem, quae
descendit de caelo a Deo meo, et nomen
mem novum. 13Qui habet aurem, audiat
quid Spiritus dicat Ecclesiis. 14Et Angelo
Laodiciae ecclesiae scribe: Haec dicit: Amen,
testis fidelis, et verus, qui est principium
creaturae Dei. 15Scio opera tua: quia neque
frigidus es, neque calidus, utinam frigidus
esses, aut calidus: 16sed quia tepidus es, et
nec frigidus, nec calidus, incipiam te evo-
mere ex ore meo. 17Quia dicis: quod dives
sum, et locupletatus, et nullius egeo: et
nescis quia tu es miser, et miserabilis, et
pauper, et caecus, et nudus. 18Suadeo tibi
emere a me aurum ignitum probatum ut
locuples fias, et vestimentis albis induaris,
et non appareat confusio nuditatis tuae, et
collyrio inunge oculos tuos ut videas. 19Ego
quos amo, arguo, et castigo. Aemulare er-
go, et poenitentiam age. 20Ecce sto ad ostium,
et pulso: siquis audierit vocem
meam, et
aperuerit mihi ianuam, intrabo ad illum,
et coenabo cum illo, et ipse mecum. 21Qui
vicerit, dabo ei sedere mecum in throno
meo: sicut et ego vici, et sedi cum patre
meo in throno eius. 22Qui habet aurem,
audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
Cap. IIII
1Post haec vidi: et ecce ostium apertum
in caelo, et vox prima, quam audivi
tamquam tubae loquentis mecum, dicens:
Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet
fieri post haec. 2Et statim fui in spiritu: et
ecce sedes posita erat in caelo, et supra se-
dem sedens. 3Et qui sedebat similis erat
aspectui lapidis iaspidis, et sardinis: et iris
erat in circuitu sedis similis visioni smarag-
dinae. 4Et in circuitu sedis sedilia vigintiquat-
tuor: et super thronos vigintiquattuor se-
niores sedentes, circumamicti vestimentis
albis, et in capitibus eorum coronae aureae:
5Et de throno procedebant fulgura, et vo-
ces, et tonitrua: et septem lampades arden-
tes ante thronum, qui sunt septem spiritus
Dei. 6Et in conspectu sedis tamquam mare
vitreum simile crystallo: et in medio sedis,
et in circuitu sedis quattuor animalia plena
oculis ante et retro. 7Et animal primum
simile leoni, et secundum animal simile vi-
tulo, et tertium animal habens faciem quasi
hominis, et quartum animal simile aquilae
volanti. 8Et quattuor animalia, singula
eorum habebant alas senas: et in circuitu,
et intus plena
sunt oculis: et requiem non
habebant die ac nocte, dicentia: Sanctus
Sancuts, Sanctus Dominus Deus omnipo-
tens, qui erat, et qui est, et qui venturus
est. 9Et cum darent illa animalia gloriam,
et honorem, et benedictionem sedenti su-
per thronum, viventi in saecula saeculorum,
10procidebant vigintiquattuor seniores ante
sedentem in throno, et adorabant viventem
in saecula saeculorum, et mittebant coronas
suas ante thronum dicentes: 11Dignus es Do-
mine Deus noster accipere gloriam, et hono-
rem, et virtutem: quia tu creasti omnia,
et pro-
pter voluntatem tuam erant, et creata sunt.
Cap. V
1Et vidi in dextera sedentis supra thro-
num, librum scriptum intus et foris,
signatum sigillis septem. 2Et vidi Angelum
fortem, praedicantem voce magna: Quis
pagina successiva »