
est dignus aperire librum, et solvere signacu-
la eius? 3Et nemo poterat neque in caelo,
neque in terra, neque subtus terram aperire
librum, nec respicere illum. 4Et ego flebam
multum, quoniam nemo dignus inventus est
aperire librum, nec videre eum. 5Et unus de
senioribus dixit mihi: Ne fleveris: ecce vicit
leo de tribu Iuda, radix David, aperire librum,
et solvere septem signacula eius. 6Et vidi:
et ecce in medio throni et quattuor anima-
lium, et in medio seniorum, agnum stantem
tamquam occisum, habentem cornua se-
ptem, et oculos septem: qui sunt septem spi-
ritus Dei, missi in omnem terram. 7Et venit:
et accepit de dextera sedentis in throno li-
brum. 8Et cum aperuisset librum, quattuor
animalia, et vigintiquattuor seniores ceci-
derunt coram agno, habentes singuli citharas,
et phialas aureas plenas odoramentorum,
quae sunt
orationes sanctorum: 9et cantabant
canticum novum, dicentes: Dignus es Domi-
ne accipere librum, et aperire signacula eius:
quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in
sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et po-
pulo, et natione: 10et fecisti nos Deo nostro
regnum, et sacerdotes: et regnabimus super
terram. 11Et vidi, et audivi vocem angelorum
multorum in circuitu throni, et animalium,
et seniorum: et erat numerus eorum millia
millium, 12dicentium voce magna: Dignus
est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem,
et divinitatem, et sapientiam,
et fortitudi-
nem, et honorem, et gloriam, et benedi-
ctionem. 13Et omnem creaturam, quae in
caelo est, et super terram, et sub terra, et quae
sunt in mari, et quae in eo: omnes audivi
dicentes: Sedenti in throno, et Agno: bene-
dictio, et honor, et gloria, et potestas in sae-
cula saeculorum. 14Et quattuor animalia di-
cebant: Amen. Et viginti quattuor senio-
res ceciderunt in facies suas: et adorave-
runt viventem in saecula saeculorum.
Cap. VI
1Et vidi quod aperuisset Agnus unum de
septem sigillis, et audivi unum de quat-
tuor animalibus, dicens, tamquam vocem
tonitrui: Veni, et vide. 2Et vidi: et ecce
equus albus, et qui sedebat super illum ha-
bebat arcum, et data est ei corona, et exivit
vincens ut vinceret. 3Et cum aperuisset si-
gillum secundum, audivi secundum animal,
dicens: Veni, et vide. 4Et exivit alius equus
rufus: et qui sedebat super illum, datum est
ei sumeret pacem de terra, et ut invicem
se interficiant, et datus est ei gladius magnus.
5Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi
tertium animal, dicens: Veni, et vide. Et ec-
ce equus niger: et qui sedebat super illum,
habebat stateram in manu sua. 6Et audi-
vi tamquam vocem in medio quattuor ani-
malium dicentium: Bilibris tritici denario,
et tres bilibres hordei denario, et vinum, et
oleum ne laeseris. 7Et cum aperuisset sigil-
lum quartum, audivi vocem quarti animal-
lis dicentis: Veni, et vide. 8Et ecce equus
pallidus: et qui sedebat super eum, nomen
illi Mors, et infernus sequebatur eum, et
data est illi potestas super quattuor partes
terrae,
interficere gladio, fame, et morte, et
bestiis terrae. 9Et cum aperuisset sigillum
quintum: vidi subtus altare animas inter-
fectorum propter verbum Dei, et propter
testimonium, quod habebant, 10et clama-
bant voce magna, dicentes: Usquequo Do-
mine, (sanctus, et verus) non iudicas, et non
vindicas sanguinem nostrum de iis, qui habi-
tant in terra? 11Et datae sunt illis singulae
stolae albae: et dictum est illis ut requiesce-
rent adhuc tempus modicum donec com-
pleantur conservi eorum, et fratres eorum,
qui interficiendi sunt sicut et
illi. 12Et vidi
cum aperuisset sigillum sextum: et ecce
terraemotus magnus factus est, et sol factus
est niger tamquam saccus cilicinus: et luna
tota facta est sicut sanguis: 13et stellae de caelo
ceciderunt super terram, sicut ficus emittit
grossos suos cum a vento magno movetur.
14et caelum recessit sicut liber involutus: et
omnis mons, et insulae de locis suis motae
sunt: 15et reges terrae, et principes, et tribu-
ni, et divites, et fortes, et omnis servus, et
liber absconderunt se in speluncis, et in
petris montium: 16et dicunt montibus, et
pagina successiva »