
intelligentie additur ‘sermo’. Hoc autem ‘sic’, ut sepe admonui,
et grece et latine dicitur ‘ne’.
5,13 Tristatur aliquis vestrum? Oret equo animo et psallat.
Corrupta est littera; sic enim scribi debet: ‘tristatur’ sive ‘laborat
aliquis? Oret. Equo animo aliquis est? Psallat’.
5,16 Confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro
invicem, ut salvemini. Si ‘alterutrum’ dure et non latine dici
mihi videtur, quid putes me sentire de ‘pro invicem’? Quare sic
ego transferrem: ‘confitemini mutuo peccata et orate mutuo pro
vobis, ut sanemini’. Non sunt autem grece ‘ergo’ et ‘vestra’.
Hanc Hieronymus epistolam, vir Christianorum omnium secun-
dum apostolos doctissimus, ait a plerisque asseri
non esse Iacobi,
sed sub Iacobi nomine ab alio editam; minus ergo meretur aucto-
ritatis ne dicam nihil.
Petri prima
I Petr.
Petri prima
1,12 In quem desiderant angeli prospicere. Grece est ‘in que’
non est ‘quem’, idest ea que nuntiata sunt, non spiritum sanc-
tum; nam quod angeli concupiscant prospicere sive,
ut nitidius
loquar, intueri in Spiritum Sanctum nec mirum nec ad presen-
tem locum attinet.
1,13 Propter quod succincti lumbos mentis vestre, sobrii et
perfecti sperate in eam que offertur vobis gratiam. Melius
in iis codicibus, in quibus scriptum est ‘sobrii perfecte sperate’
tamen grece est ‘fertur’ non ‘offertur’, ut in omnibus editionibus
latinis invenitur.
2,2 Sicut modo geniti infantes rationabiles sine dolo lac
pagina successiva »