
concupiscite. Grece est ‘rationabile’ sive ‘rationale’: refertur
enim ad ‘lac’ nam quid sibi vellet ‘lac concupiscite’ quasi vero
lacte alendi essent? Ergo ait: ‘concupiscite lac rationale et sine
dolo’ est nanque grece ‘sine dolo’ unum nomen idque adiectivum,
ut si dicatur ‘innocuum’, ‘insons’, ‘purum’ ‘sicut’ autem melius
transferretur ‘velut’ ‘geniti’ vero non dixit ‘nati’, quod secundum
morem suum facere debebat, ut appareat verum esse quod in
primo libro et in principio dixi.
2,4 A Deo autem electum et honorificatum, et ipsi tanquam
lapides vivi superedificamini domos spirituales. Grece est,
nec aliter esse potest, ‘domus spiritualis’ grece etiam magis est
‘honorificum’ quam ‘honorificatum’, quod paulo post ‘pretiosum’
transfertur.
2,6 Ecce ponam supra lapidem summum angularem, electum,
pretiosum. Grece unum nomen est non duo, quasi ‘in summi-
tate angularem’ idest ‘in capite anguli’, ut
postea dicitur; nec ‘po-
nam’ dicitur sed ‘pono’ etiam ‘pretiosum’ melius diceretur ‘hono-
rificum’, sicut dictum est superius, propter id quod sequitur.
2,7 Vobis igitur honor credentibus, non credentibus autem
lapis, quem reprobaverunt edificantes, hic factus est in caput
anguli. Ideo enim inquit Apostolus ‘vobis igitur honor’, quia
illud ‘pretiosum’ nunc ‘honorificum’ grece significat, licet suapte
natura pro ‘pretioso’ quoque accipi soleat, sicut illud, unde com-
ponitur, nunc ‘honorem’ nunc ‘pretium’ significat.
2,8 Iis, qui offendunt verbo. Grece est ‘lapide’.
2,9 Ut virtutes annuntietis. Hic ‘virtus’ suo et proprio signi-
ficato usurpatur.
2,12 Glorificat Deum in die visitationis. In Evangelio Luce
scripsi ‘visitationem’ grece dici ‘episcopatum’, ut hic fit, dum
pagina successiva »