La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Valla, Lorenzo Collatio Novi Testamenti - p. 261


4,2 Non habetis propter quod non postulatis. Videtur prepos-
tere significare hic prima fronte sermo, quasi quia non habent
ideo non postulare et non potius quia non postulant ideo non
habere. Dictum est ‘propter’ pro ‘propterea’ et ‘quod’ relativum
pro ‘quod’ indeclinabili.
4,13 Ecce quid dicitis: hodie aut crastino ibimus in illam aut
in illam civitatem
. ‘Crastino’ pro ‘cras’ non recte dicitur;
grece quoque non legitur ‘in illam aut in illam’ sed ‘in illam’ tan-
tum, quod, ut iterum testatus sum, vulgo ab indoctis transferre-
tur ‘ad talem civitatem’.
4,13 Et ignoratis quid erit in crastinum. ‘In crastinum’ cum
verbo huiusmodi dixi mihi non placere.
4,16 Nunc autem exultatis in superbiis vestris. Omnis exultatio
talis maligna est. Pro ‘gloriamini’, et ‘gloriatio’ sive ‘iactatio’
dixit interpres ‘exultatis’ et ‘exultatio’, ut non sit preter fidem
credere eum transtulisse: ‘misericordia superexultat iudicium’ et
non ‘superexaltat’.
5,5–6 In die occisionis adduxistis. Grece est ‘condemnastis’. Opi-
nor mendam hanc ab aliquo maledocto fluxisse, qui legens ‘addi-
xistis’ — ita enim puto fuisse translatum — idest ‘vendidistis’, quod 20
aliqui usurpant pro ‘condemnastis’, nec intelligens, commutavit in
id, quod iccirco existimavit esse melius, quod ipse intelligeret.
5,7 Donec accipiat temporaneum et serotinum. Deest in lati-
nis codicibus ‘pluviam’ sive ‘imbrem’, quanquam potius est
‘matutinum’ quam ‘temporaneum’.
5,8 Adventus Domini appropinquabit. Immo ‘appropinquavit’.
5,12 Sit autem sermo vester: est, est; non, non. Grece est: ‘sit
autem vestrum quod est sic sic, quod est non non’, sed gratia


pagina successiva »