
interpres esse non vult eorum que alibi interpretatur; hoc ‘ver-
bum’ sepe traduxit, quod nunc traducere fastidit,
quod ego pro se
faciam: ‘communicet qui docetur verbum’ sive ‘sermonem cum
doctore in omnibus bonis’.
6,17 De cetero nemo mihi molestus sit. Non tempus significatur
quasi ‘posthac’, ut iterum dixi, sed quasi dicatur: ‘quid plura?
negocium’ seu ‘molestiam’ sive ‘laborem mihi nemo exhibeat’.
6,12 Quicunque enim volunt placere in carne. Non est grece
utique ‘placere’ sed in conspectu et in os se amicos simulare et quasi
personam amici fingere.
Ad Ephesios
Ad Eph.
Ad Ephesios
1,5 Secundum propositum voluntatis sue. Grece est: ‘bene-
placitum voluntatis sue’.
1,7 Secundum divitias gratie sue. Grece non est ‘gratie’ sed
‘benignitatis’ sive ‘bonitatis’.
1,10 Instaurare omnia in Christo. De ‘instaurare’ superius dixi,
quod hic quoque dictum volo.
1,11 In quo etiam sorte vocati sumus. Melius ‘in sortem’.
1,13–14 Spiritu promissionis Sancto, qui est pignus hereditatis
nostre. Grece pro ‘pignus’ est ‘arrabon’.
1,22–23 Et ipsum dedit caput super omnem ecclesiam, que est cor-
pus ipsius,
plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.
Grece est ‘super omnia ecclesie’ idest ‘dedit ecclesie — est enim
Dativi casus — caput super omnia, que est plenitudo omnia in
omnibus adimplentis’.
pagina successiva »