La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Valla, Lorenzo Collatio Novi Testamenti - p. 229


autem sursum Hierusalem libera est, que est mater omnium nos-
trum’, idest unum testamentum terrenum est et ideo in servi-
tute generans, alterum vero celeste et ideo in libertate generans.
4,31–5,1 Itaque, fratres, non sumus ancille filii, sed libere; qua
libertate Christus nos liberavit. State et nolite iugo servi-
tutis contineri
. Hunc locum prave plerique distinguunt, cuius
rei causa est quod unum e medio sublatum est verbum, nam sic
se greca veritas habet: ‘itaque non sumus ancille filii, sed libere;
libertate igitur, qua Christus nos liberavit, state’ sive more inter-
pretis ‘qua igitur libertate’.
5,7 Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non obedire?
Persuasio enim non est ex eo, qui vocat vos
. Non est grece
quod quidam codices habent ‘nemini consentiatis’ ‘obedire’ autem
idem est quod ‘persuaderi’, ut ipsa ‘persuasio’ greco nomine
ostendit.
5,9 Modicum fermentum totam massam corrumpit. Idem hic
dico, quod superius dixi, grece haberi: ‘modicum fermentum totam
massam fermentat’.
5,13 Vos enim in libertatem vocati estis. Melius ‘in libertate’,
ut paulo ante dixi ‘in servitute’.
6,1 Vos, qui spirituales estis instruite huiusmodi. Grece est
‘perficite’.
6,2 Alter alterius onera portate. Grece est ‘invicem’ vel
‘mutua onera portate’.
6,4 Et sic in se ipso tantum gloriam habebit. Grece est ‘glo-
riationem habebit’ sive ‘gloriabitur’.
6,6 Communicet autem qui catechizatur ei qui se catechizat in
omnibus bonis
. Mirari me cogit interpres, qui nonnunquam


pagina successiva »