
Metadati » Valla, Lorenzo
Collatio Novi Testamenti - p. 231
2,2 In filios diffidentie. ‘Diffidentia’ pro ‘incredulitate’ inter-
pres solet accipere.
2,4 Propter nimiam caritatem. Grece est ‘multam’.
2,10 Ipsius enim sumus factura. Grece est ‘poema’, nam et ‘fac-
tor’ ‘poeta’ dicitur.
2,12 Alienati a conversatione Israel et hospites testamento-
rum. Quia ‘hospites’
nominantur, idest non cives, faciendum
putassem ut sic transferretur: ‘alienati a civilitate Israel’, ut fit
in Actibus apostolorum:
Ego multa summa civilitatem hanc conse-
cutus sum
, nam aliud vocabulum est cum paulo
ante dicitur:
In
quibus et nos omnes aliquando conversati sumus
, unde statim post:
Ergo non estis hospites et advene, sed estis cives sanctorum et domes-
tici Dei
, quanquam grece est ‘concives’ non
‘cives’ et id recte,
nam ‘cives’ quidem Dei sumus, ‘concives’ autem sanctorum.
2,20 Ipso angulari lapide Christo Iesu. Grece non est ‘lapide’.
3,4 Prout potestis legentes intelligere prudentiam meam.
Grece est: ‘prout potestis legentes posse intellectum’ sive ‘intel-
ligentiam meam’.
3,10 Ut innotescat principibus et potestatibus in celestibus
per ecclesiam multiformis sapientie. Grece est ‘sapientia’ nec
aliter esse potest.
3,15 Ex quo omnis paternitas in celo et in terra nominatur.
grece est ‘omnis familia’, unde illud:
Omnes familie gentium
.
3,19 Scire etiam super eminentem scientie caritatem Christi.
non est ‘scientie’ dativi sed genitivi casus, ut Remigius et alii qui-
dam opinantur.
pagina successiva »