
unus princeps et felix respublica sub Adam. Ergo, antequam in
unum redeat, congregabitur; unus enim Deus, unus sol.
Hoc pro-
bavi in libro De monarchia Christiana, quod
scilicet Diabolus divisit
principatus religionum falsarum multiplicitate, et Christus venit
ad uniendum omnes populos et reges in unum. Poėtae scripserunt
de saeculo aureo, quod concupierunt; philosophi de statu optimae
reipublicae, quem videre desiderantes non potuerunt; prophetae
de reaedificata Ierusalem in tranquillitate et pace
et gloria, quo-
rum promissa non sunt visa. Ut ergo omnium piorum desideria et
promissa compleantur, hoc fiet a Deo optimo: naturale enim et
bonum est et universale desiderium: ergo etc. Sed dicunt aliqui
sancti Patres, quod hoc erit in Paradiso post finale iudicium. Sed
respondeo quod ipsi sequuntur sensum anagogicum, nec mihi tol-
lunt
sensum historicum, si non sentio cum Chiliastis et aliis
hae-
reticis, qui erraverunt in hoc circa modum, de quo non disputo,
sed circa rem bene sentio; nam sequor desiderium naturae et seri-
sum
historicum sanctorum Patrum. Siquidem Lactantius Firmia-
nus ex dictis prophetarum et
Sibyllarum et poėtarum (quibus ad-
do Dantem et Petrarcam) et philosophorum
hoc demonstrat,
sci-
licet in fine imperii Romani in terra futurum statum aureum.
Item sanctus Irenaeus, sanctus Iustinus, sanctus Bernardinus, Cle-
mens Alexandrinus, Tertullianus, Victorinus, sanctus Sulpitius in
Vita sancti Martini, et
cum eo Martinus, Origenes, abbas Ioachinus
et alii innumeri, quorum unus mihi sufficeret ne sim fictor ego.
Veniam ad nostros. Sc[r]iptum est:
«
Reminiscentur et convertentur
ad Dominum universi fines terrae» (ergo in terra) «et
universae
familiae gentium
»; et: «
Confluent ad eum omnes gentes
»; et:
«
Erit unum ovile et unus pastor
»; et: «Habebit Ierusalem et Sa-
maria caput unum»; et:
«Pascentur omnes a pastore uno»; et:
«
Una est columba mea
»; et: «
Omnes gentes servient ei
»; et:
«
Reges et gens et regnum quod non servierit tibi peribit
»; et:
pagina successiva »