La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Campanella, Tommaso I processi - p. 176

verbum Dominus quod non revelaverit servis suis prophetis". Ie-
remias
insultat sacerdotibus, quod non cognoscant ruinam Ierusa-
lem
et adventum Messiae et alia Dei iudicia, quae scire debent,
cum habeant legem prophetalem. Ait enim: «icona citazioni  Milvus in coelo co-
gnovit tempus suum, turtur et hirundo custodierunt tempus ad-
ventus sui, populus autem meus non cognovit iudicium Domini.
Quo dicitis: — Sapientes nos sumus et lex Domini nobiscum est?
».
Et sequitur: «icona citazioni  Vere mendacium operatus est stylus menda scriba-
rum
». Non habet ergo scientiam Dei qui de futuris non curat, si-
cut expositores obscurantes textum prophetiae et dicentes: «icona citazioni  Pax»
etc. Ideo Apostolus ait: «icona citazioni  Aemulamini spiritualia, magis autem ut
prophetetis
». Isaias dicit nos pro omnibus incertis a Deo et pro-
phetis debere doceri, sic ut non eamus ad hariolos et pythones.
«Nonne» ait «populus meus a Deo suo quaerat visionem? Magis
autem ad legem et ad testimonium». Et alibi introducit Deum in-
sultantem nationibus colentibus deos, qui nesciunt respondere de
futuris: «Sed si quis dicat ad Syon hoc», ait: «— Ecce adsum! — in-
terrogatus respondens, et Ierusalem evangelistam dabo, idest qui
doceat et respondeat pro me». Sanctus Petrus (Epistola secunda)
ait quod prophetae perscrutati sunt in quod vel quale tempus
praediceret eis Spiritus Iesu priores eius «icona citazioni  passiones et posteriores
glorias
». Item ait: «icona citazioni  Habemus firmiorem propheticum sermonem,
cui benefacitis attendentes tamquam lucernae in caliginoso loco,
donec
» etc. Unde patet nos debere prophetiis insudare pro om-
nibus futuris: nam de omnibus usque ad finem mundi et post di-
xere.
Quod ante finem mundi, qui prope est, sit futura respublica
Christiana, ex omnibus nationibus conflata, in maxima felicitate,
sub uno capite, probatur ratione naturali ex omnium hominum
consensu. Nam in exordio mundi a Deo uno procedentis fuit


pagina successiva »