
evidentius sit quod sequitur, illos omnia divulgasse. Sic enim rectius, opinor,
transtulisset
[31] Διεφήμησαν quam diffamaverunt. Certe citcumloqui poterat “sparse-
runt famam eius”. Item
[33] Nunquam apparuit. Recte omisit ὅτι quod tamen libenter solet
addere. Ut dissimulem quod hic
[35] Κώμας vertit castella, cum alibi frequenter transferat vicos. Cum vici
moenibus careant, castella minuta sint oppida, sed moenibus cincta. Et quod
voeov languorem pro morbo. Nam quod μαλακίαν infirmitarem transtulit,
tolerabile est. Siquidem et Graeci dicunt μαλακῶς ἔχειν pro “parum com-
mode habere”.
[36] Misertus est eis. Plusculum emphaseos habet Graeca vox
ἐσπλαγχνίσθη id est: “affectu misericordiae tactus est”. Siquidem Hebraei vehe-
mentem ac pium affectum viscera vocant. Et rectius erat “erga eos” quam eis. Ac
mox quoniam erant vexati. Ad eum modum legit et interpretatur divus
Hieronymus et item Hilarius. Chrysostomus quoque legit ἐσκυλμένοι quod
sonat divulsos et divexatos. Quandoquidem grammatici “vexare” dictum volunt a
“veho”. Nonnulli codices habebant ἐκλελυμένοι id est “dissipati” seu “dissoluti”.
Alterum venit a λύω, alterum a σκύλλω Iam quod protinus sequitur ἐρριμ-
μένοι quod hic vertit iacentes, rectius vertisset “disiectos” sive “sparsos”, a verbo
ῥίπτω, quo participio usus est et Lucianus agens de stellis toto coelo passim,
temere nulloque ordine sparsis. Quanquam potest ἐσκυλμένοι. pertinere ad ovium
vellera sentibus lacerata et hoc posterius ἐρριμμένοι, ad oves huc et illuc disper-
sas; id quod accidere solet, cum abest pastor. Nec enim aliud est animal destitu-
tius magisque pendens de praesidio pastoris quam oves; id quod etiam proverbio
testatum est, προβάτειον ἦθος id est “ovilli mores”.
[38] Ut mittat operarios. Ὅπως ἐκβάλῃ id est: “ut eiiciat”. Ita scriptum
reperi in pervetustis codicibus, nominatim in aureo ac Donatianicis,
atque ita vertit paulo superius interpres. Nos maluimus extrudat, ut intelligamus
vel celeriter mittendos ac vel invitos et coniantes extrudendos in opus Dei; id
quod alicubi notavit Hieronymus hunc citans locum. Hilarius pro mittat
legit eiiciat.
Ex Capite Decimo
[1] Et convocatis duodecim. Καὶ προσκαλεσάμενος εἰς ἑαυτόν, Ita ferme vertit, nec
omnino perperam nec apre tamen, cum Graeca vox sonet “ad se vocatis”. Proinde
nos vertimus accersitis duodecim. Et Graecus articulus additus τούς indicat non
posse accipi de quibuslibet duodecim, sed de certis, nempe illis quos delegerat
Iesus. Potestatem spirituum immundorum. Plerique Graeci codices
habent ἐξουσίαν κατὰ πνευμάτων ἀκαθάρτων, id est “potestatem adversus spiritus
immundos”. Quanquam apud Chrysostomum, si modo liber mendo vacat, non
reperio additam praepositionem, nec apud Theophylactum. Alioqui
pagina successiva »