La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Informazioni sull'edizione » Erasmus Roterodamus Annotationes in Matthaeum - p. 348


[5] Respondens autem angelus. Ἀποκριθείς Abusus est enim eo verbo,
cum illae nihil interrogassent, nisi quod ad cogitationes respondet.
[6] Venite et videte. Et non est in Graecis, sed δεῦτε ἴδετε id est
“venite, videte”.
[7] Et praecedet. Et Graeci et antiqui Latini habent “praecedit”, praesentis
temporis, προάγει. Ecce praedixi. Ἰδοὺ εἶπον id est: “ecce dixi”, non “praedixi”.
[9] Et ecce Iesus. Ab hoc loco in nostris codicibus desunt aliquot
verba quae videntur incuria scribarum omissa, qui fere labi solent, quoties eadem
dictio diversas claudit orationes, ὡς δὲ ἐπορεύοντο ἀπαγγεῖλαι τοῖς μαθη-
ταῖς αὐτοῦ
id est: “cum autem issent ad renunciandum discipulis illius”.
[10] Ibi me videbunt. Omissa est coniunctio κἀκεῖ, id est “et illic”
[13] Dicite quia discipuli eius. Hic certe omittenda fuerat Greca
coniunetio propter pronomen sequens, nobis dormientibus.
[4] Auditum fuerit a praeside. Ἐπὶ τοῦ ἡγεμόνος id est “sub praeside”
hoc est: “si res apud illum iudicem agatur”. Nos suadebimus ei. Πείθω Grae-
cis tria significat, “pareo” sive “morem gero”, “suadeo” et “persuadeo”. Sensus igitur
postulabat, ut hic diceret: “persuadebimus” potius quam suadebimus sive “nos pla-
cabimus eum”. Et securos vos. Ἀμερίμνους, id est “securos vos reddemus” aut
“liberabimus vos omni sollicitudine” id enim sonat ἀμερίμνους, quod plus est
quam reddere ἀκινδύνους, id est “expertes periculi”.
[19] Euntes ergo. Ergo non invenio in Graecis codicibus. In nonnullis codi-
cibus pro ergo reperio “autem”. Nescio quo casu acciderit, ut nec Origenes nec
Chrysostomus, quum in caetera scribant commentarios, in hoc Unum caput quic-
quam aediderint, nisi forte desierunt apud populum loqui, quod haec ad resur-
rectionem pertineant. Theophylactus tamen enarrat, et Catena Aurea crebro
citat Chrysostomum in hoc capite quemadmodum in caeteris. Anianus vero
praefans in versionem suam testatur Chrysostomum in Mattaheum scripsisse
λόγους nonaginta unum, quum in aeditione vulgata non habeamus nisi 89, Unde
probabile est duri homilias intercidisse.
Des. Erasmi Roterodami Annotationum
in Evangelium Mattahei finis.