La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Erasmus Roterodamus Annotationes in Matthaeum - p. 346


[57] Cum autem sero esset factum. Ὀψίας. Cur non potius “ves-
pera” quam sero? Quidam homo. Quidam non est apud Graecos, sed tantum
homo. Ioseph. Hic Graecus habet Ἰωσήφ id est “Ioseph”. Discipulus fuerat
Iesu. : Ἐμαθήτευσεν τῷ Ἰησοῦ id est: “discipulum praebuerat ipsi Iesu”.
Quo verbo alias usus est transitive: μαθητευθεὶς εἰς τὴν βασιλείαν. Et rursum in
proximo capite: μαθητεύσατε πάντα τὰ ἔθνη id est: “docete omnes gentes”.
[61] Maria Magdalene.Mariam” iam his posuit “Magdalenam”,
Hebraica pronunciatione, cum caeteras Marias dixerit non Mariam, licet
hic varient Graeci codices.
[62] Altera autem die. Τῇ δ'ἐπαύριον id est “postero autem die” sive
“postridie”
[63] Quia seductor ille. Ὁ πλάνος εἶπεν “Planus”, id est “impostor”.
Sic enim vertit Augustinus homilia ex quinquaginta trigesimasexta: Domine,
audivimus, quia planus, ille id est “impostor”. Porro recte interpres addidit ille, vim
exprimens articuli. Caeterum quod aiunt: Post cres dies, etiamsi non negem
sic posse reiici, quod hoc non ab evangelista, sed a Pharisaeis dicitur, tamen lice-
bit et ad hunc intelligi modum, mea quidem sententia, ut post tres dies dictum.
factumue dicatur, quod a tertio die coepto factum est, per tropum qui synec-
doche dicitur. Cur enim vereamur in tertio die recipere tropum, cum in primo
necessario recipiamus? Sed hac de re in Marco plusculum dicemus. Post
tres dies resurgam. Ἐγείρομαι id est “resurgo”, praesentis.
[64] Ne forte. Μήποτε Quod ita gaudet vertere. Et quidam codices addunt
hic νυκτός id est “noctu”.
[65] Habetis custodiam. Ἔχετε κουστωδίαν. Incertum est an sit “habete”,
modo imperandi, ali habetis, indicandi. Et custodiam, vocem Latinam, Graeci iam
usuepabant. Cuius meminit etiam Suidas. Ite; custodite. Ὑπάγετε, ἀσφαλί-
σασθε
id est: “abite, munite”. Nam ἀσφαλίζεσθαι est “rem tutam reddere”. Quem-
admodum mox vertit ἠσφαλίσαντο, id est “munierunt”. Cum et superius verte-
rit custodiret.
[66] Cum custodibus. Μετὰ τῆς κουστωδίας “cum custodia”. Quanquam
hoc loco custodiam pro grege ac turba custodum posuit. Apparet autem eiusmodi
ferme genus hominum fuisse, cuiusmodi sunt Parisiis quadringenti, ad publicam
civitatis custodiam designati.

Ex Capite Vigesimooctavo

[1] Vespere autem sabbati. Ὀψὲ δὲ σαββάτων id est “vespere sabbato-
rum”. Et “quod” aut,“qui lucescit” dicendum erat, non quae, ut referatur ad “ves-
perum” “vesper”, nisi legas “vespera sabbatorum”. In prima sab-
bati. Εἰς μίαν σαββάτων, id est “in unam sabbatorum”, ut intelligas unum diem
e septem. Sentit enim, ni fallor, crepusculum extremi diei praecedentis hebdo-
madis, lucescens in sequentem diem, qui primus erat succedentis sabbati.
Nisi forte iuxta sermonis Hebraei proprietatem “Unum” dicitur quod primum est,
sicut nos “alterum” dicimus quod secundum est.


pagina successiva »