La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 1197



Caput Primum

1Quod fuit ab initio, quod
audivimus, quod vidimus
oculis nostris, quod perspe-
ximus, et manus nostrae con-
trectaverunt de verbo vitae:
2et vita manifestata est, et vidimus, et testa-
mur, et annunciamus vobis vitam aeternam,
quae erat apud Patrem, et apparuit nobis:
3quod vidimus et audivimus, annunciamus
vobis, ut et vos societatem habeatis no-
biscum, et societas nostra sit cum Patre, et
cum Filio eius Iesu Christo. 4Et haec scri-
bimus vobis ut gaudeatis, et gaudium ve-
strum sit plenum. 5Et haec est annuncia-
tio, quam audivimus ab eo, et annuncia-
mus vobis: Quoniam Deus lux est, et tene-
brae in eo non sunt ullae. 6Si dixerimus quo-
niam societatem habemus cum eo, et in te-
nebris ambulamus, mentimur, et veritatem
non facimus. 7Si autem in luce ambula-
mus sicut et ipse est in luce, societatem ha-
bemus ad invicem, et sanguis Iesu Christi,
Filii eius, emundat nos ab omni peccato.
8Si dixerimus quoniam peccatum non ha-
bemus, ipsi nos seducumis, et veritas in no-
bis non est: 9Si confiteamur peccata no-
stra: fidelis est, et iustus, ut remittat nobis
peccata nostra, et emundet nos abi omni
iniquitate. 10Si dixerimus quoniam non pec-
cavimus: mendacem facimus eum, et ver-
bum eius non est in nobis.

Cap. II

1Filioli mei, haec scribo vobis, ut non
peccetis. Sed et si quis peccaverit, advo-
catum habemus apud Patrem, Iesum Chri-


pagina successiva »