La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 1188



Caput Primum

1Petrus Apostolus Iesu Chri-
sti,electis advenis dispersio-
nis Ponti,Galatiae,Cappa-
dociae,Asiae,et Bithyniae 2se-
cundum praescientiam Dei
Patris,in sanctificationem Spiritus,in obe-
dientiam,et aspersionem sanguinis Iesu
Christi: Gratia vobis,et pax multiplice-
tur. 3Benedictus Deus et Pater Domini
nostri Iesu Christi,qui secundum miseri-
cordiam suam magnam regeneravit nos in
spem vivam,per resurrectionem Iesu Chri-
sti ex mortuis,4in hereditatem incorrupti-
bilem,et incontaminatam,et immarcesci-
bilem,conservatam in caelis vobis,5qui
in virtute Dei custodimini per fidem in sa-
lutem,paratam revelari in tempore novis-
simo. 6In quo exultabitis,modicum nunc
si oportet contristari in variis tentationibus:
7ut probatio vestrae fidei multo pretiosior
auro (quod per ignem probatur) inveniatur
in laudem,et gloriam,et honorem in revela-
tione Iesu Christi: 8quem cum non videritis,
diligitis: in quem nunc quoque non videntes
creditis: credentes autem exultabitis laetitia
inenarrabili,et glorificata: 9reportantes fi-
nem fidei vestrae,salutem animarum.
10De qua salute exquisierunt,atque scrutati
sunt prophetae,qui de futura in vobis gratia
prophetaverunt: 11scrutantes in quod,vel qua-
le tempus significaret in eis Spiritus Christi:
praenuncians eas quae in Christo sunt passio-
nes,et posteriores glorias: 12quibus revelatum
est quia non sibimetipsis,vobis autem mi-
nistrabant ea,quae nunc nunciata sunt vobis
per eos,qui evangelizaverunt vobis,Spiritus
sancto misso de caelo,in quem desiderant
Angeli prospicere. 13Propter quod succin-


pagina successiva »