La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Historiae » Biblia, Za » Biblia Vulgata (1592) - p. 1183



Caput Primum

1Iacobus Dei, et Domini
Nostri Iesu Christi servus,
duodecim tribubus, quae
sunt in dispersione, salutem.
2Omne gaudium existima-
te fratres mei, cum in tentationes varias in-
cideritis: 3scientes quod probatio fidei vestrae
patientiam operatur.4 Patientia autem opus
perfectum habet: ut sitis perfecti et integri
in nullo deficientes. 5Si quis autem vestrum
indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat
omnibus affluenter, et non improperat: et
dabitur ei. 6Postulet autem in fide nihil hae-
sitans: qui a vento movetur et circumfertur.
7non ergo aestimet homo ille quod accipiat
aliquid a Domino. 8Vir duplex animo in-
constans est in omnibus viis suis. 9Glorie-
tur autem frater humilis in exaltatione sua:
10dives autem in humilitate sua, quondam si-
cut flos foeni transibit: 11exortus est enim sol
cum ardore, et arefecit foenum, et flos eius
decidit, et decor vultus eius deperiit: ita et
dives in itineribus suis marcescet. 12Beatus
vir, qui suffert tentationem: quondam cum
probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam
repromisit Deus diligentibus se. 13Nemo
cum tentatur, dicat quondam a Deo tenta-
tur: Deus enim intentator malorum est: ipse
autem neminem tentat. 14Unusquisque ve-
re tentatur a concupiscentia sua abstractus,
et illectus. 15Deinde concupiscentia cum
conceperit, parit peccatum: peccatum ve-
ro cum consummatum fuerit, generat mor-
tem. 16Nolite itaque errare fratres mei dile-
ctissimi. 17Omne datum optimum, et om-
ne donum perfectum desursum est, descen-
dens a Patre luminum, apud quemnon est
transmutatio, nec vicissitudinis obumbra-
tio. 18Volontarie enim genuit nos verbo ve-
ritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius.
19Scitis fratres mei dilectissimi. Sit autem
omnis homo velox ad audiendum: tardus
autem ad loquendum, et tardus ad iram. 20Ira
enim viri, iustitiam Dei non operatur. 21Pro-
pter quod abiicientes omnem immunditiam,
et abundantiam malitiae, in mansuetudine
su scipite insitum verbum, quod potest sal-
vare animas vestras. 22Estote autem facto-
res verbi, et non auditores tantum: fallen-
tes vosmetipsos. 23Quia si quis auditor est
verbi, et non factor: hic comparabitur viro
consideranti vultum nativitatis suae in spe-
culo: 24consideravit enim se, et abiit, et sta-
tim oblitus est qualis fuerit. 25Qui autem per-
spexerit in legem perfectam libertatis, et perman-
serit in ea, non auditor obliviosus factus, sed
factor operas: hic beatus in facto suo erit.
26Si quis autem putat se religiosum esse, non
refrenans linguam suam, sed seducens cor-
suum, huius vana est religio. 27Religio mun-
da, et immacolata apud Deum et Patrem,
haec est: Visitare pupillos, et viduas in tri-
bulatione eorum, et immaculatum se cu-
stodire ab hoc saeculo.

Cap. II
1
Fratres mei, nolite in personarum ac-
ceptione habere fidem Domini nostri
Iesu Christi gloriae. 2Etenim si introierit
in conventum vestrum vir aureum annulum
habens in veste candida, introierit autem et


pagina successiva »