
propitius ero iniquitatibus eorum, et pec-
catorum eorum iam non memorabor.
13Dicendo autem novum: veteravit prius.
Quod autem antiquatur, et senescit, pro-
pe interitum est.
Cap. IX
1Habuit quidem et prius, iustificatio-
Nes culturae, et Sanctum saeculare. 2Ta-
bernaculum enim factum est primum, in
quo erant candelabra, et mensa, et propo-
sitio panum, quae dicitur Sancta. 3Post vela-
mentum autem secundum, tabernaculum,
quod dicitur Sancta sanctorum: 4aureum
habens thuribulum, et arcam testamenti
circumtectam omni parte auro, in qua
urna aurea habens manna, et virga Aaron,
quae fronduerat, et tabulae testamenti, 5su-
perque eam erant
Cherubim gloriae obum-
brantia propitiatorium: de quibus non est
modo dicendum per singula. 6His vero ita
compositis: in priori quidam tabernacolo
sempre introibant sacerdotes, sacrificiorum
officia consummantes: 7in secondo autem
semel in anno solus pontifex non sine san-
guine, quem offert pro sua, et populi igno-
rantia: 8hoc significante Spiritu sancto,
nondum propalatam esse sanctorum viam,
adhuc priore tebernaculo habente statum.
9quae parabola est temporis instantis: iux-
ta quam munera, et hostiae offerentur,
quae non possunt iuxta conscientiam per-
fectum facere servientem, solummodo in
cibis, et in potibus, 10et variis baptismati-
bus, et iustitiis carnis usque ad tempus cor-
rectionis impositis. 11Christus autem assi-
stens pontifex futurorum bonorum, per
amplius et perfectius tabernaculum non
manufactum, id est, non huius creationis:
12neque per sanguinem hircorum, aut vi-
tulorum, sed per proprium sanguinem in-
troivit semel in Sancta, aeterna redemptio-
ne inventa. 13Si enim sanguis hircorum, et
tautorum, et cinis vitulae
aspersus inquinatos
sanctificat ad emundationem carnis: 14quan-
to magis sanguis Christi, qui per Spiritum
sanctum semeripsum obtulit immaculatum
Deo, emundabit conscientiam nostram ab
operibus mortuis, ad serviendum Deo viven-
ti? 15Et ideo novi testamenti mediator est:
ut morte intercedente, in redemptionem
earum praevaricationum, quae erant sub priori
testamento, repromissionem accipiant qui
vocati sunt aeternae hereditatis. 16Ubi enim
testamentum est: mors nocesse est interce-
das testatoris. 17Testamentum enim in
mortuis confirmatum est: alioquin nondum
valet, dum vivit qui testatus est. 18Unde nec
primum quidam sine sanguine dedicatum
est. 19Lecto enim omni mandato legis a
Moyse universo populo: accipiens sangui-
nem vitulorum, et hircorum cum aqua et
lana coccinea, et hyssopo: ipsum quoque
librum, et omnem populum aspersit, 20di-
cens: Hic sanguis testamenti, quod man-
davit ad vos Deus. 21Etiam tabernaculum,
et omnia vasa ministerii sanguine similiter
aspersit: 22Et omnia pene in sanguine se-
cundum legem mondantur: et sine sangui-
nis effusione non sit remissio. 23Necesse est
ergo exemplaria quidam caelestium his mun-
dari: ipsa autem caelestia melioribus hostiis
quam istis. 24Non enim in manufacta San-
cta Iesus introivit exemplaria verorum:
sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vul-
tui Dei pro nobis: 25Neque ut saepe offe-
rat semetipsum, quemadmodum Pontifex
intrat in Sancta per singulos annos in san-
guine alieno: 26alioquin oportebat eum
frequenter pati ab origine mundi: nunc
autem semel in consummatione saeculorum,
ad destitutionem peccati, per hostiam suam
apparvit. 27Et quemadmodum statutum
est hominibus semel mori, post hoc autem
iudicium: 28sic et Christus semel oblatus
est ad multorum exhaurienda peccata: se-
cundo sine peccato apparebit expectanti-
bus se, in salutem.
Cap. X
1Umbram enim habens lex futurorum
bonorum, non ipsam imaginem re-
rum: per singulos annos eisdem ipsis hostiis,
quas offerunt indesinenter, numquam po-
pagina successiva »