La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Informazioni sull'edizione » Biblia Vulgata (1592) - p. 1173



Caput Primum

1Multifariam, multisque, mo-
dis olim Deus loquens pa-
tribus in Prophetis: 2novis-
sime, diebus istis locutus est
nobis in Filio, quem consti-
tuit heredem universorum, per quem fecit
et saecula: 3qui cum sit splendor gloriae, et
figura substantiae eius, portansque omnia ver-
bo virtutis suae, purgationem peccatorum
facies, sedet ad dexteram maiestatis in ex-
celsis: 4tanto melior Angelis effectus, quan-
to differentius prae illis nomen hereditavit.
5Cui enim dixit aliquando Angelorum: Fi-
lius meus es tu, ego hodie genui te? Et rur-
sum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mi-
hi in filium? 6Et cum iterum introducit
primogenitum in orbem terrae, dicit: Et
adorent eum omnes Angeli Dei. 7Et ad
Angelos quidem dicit: Qui facit Angelos
suos spiritus, et ministros suos flammam
ignis. 8Ad filium autem: Thronus tuus
Deus in saeculum saeculi: virga aequitatis, vir-
ga regni tui. 9Dilexisti iustitiam, et odisti
iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus
tuus oleo exultationis prae particibus tuis.
10Et: Tu in principio Domine terram fun-
dasti: et opera manuum tuarum sunt caeli.
11Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et om-
nes ut vestimentum veterascent: 12Et velut
amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu
autem idem ipse es, et anni tui non defi-
cient. 13Ad quem autem Angelorum di-
xit aliquando: Sede a dextris meis, quoad-
usque ponam inimicos tuos scabellum pe-
dum tuorum? 14Nonne omnes sunt ad-
ministratorii spiritus, in ministerium mis-
si propter eos, qui hereditatem capient
salutis?

Cap. II

1Propterea abundantius oportet ob-
servare nos ea, quae audivimus ne forte
pereffluamus. 2Si enim qui per Angelos
dictus est sermo, factus est firmus, et omnis
praevaricatio, et inobedientia accepit iustam
mercedis retributionem: 3quomodo nos
effugiemus si tantam neglexerimus salutem?
quae cum initium accepisset enarrari per
Dominum ab eis, qui audierunt, in nos con-
firmata est, 4contestante Deo signis et por-
tentis, et variis virtutibus, et Spiritus san-
cti distributionibus secundum suam volun-
tatem. 5Non enim Angelis subiecit Deus
orbem terrae futurum, de quo loquimur.
6Testatus est autem in quodam loco quis,
dicens: Quid est homo quod memor es
eius, aut filius homini quoniam visitas
eum? 7Minuisti eum paulominus ab An-
gelis: gloria et honore coronasti eum: et
constituisti eum super opera manum tua-
rum. 8Omnia subiecisti sub pedibus eius:
In eo enim quod omnia ei subiecit, nihil di-
misit non subiectum ei. Nunc autem nec-
dum videmus omnia subiecta ei: 9Eum au-
tem, qui modico quam Angeli minoratus
est, videmus Iesum propter passionem mor-
tis, gloria et honore coronatum: ut gra-
tia Dei, pro omnibus gustaret mortem.


pagina successiva »