
1Paulus vinctus Christi
Iesu, et Timotheus fra-
ter: Philemoni dilecto, et
adiutori nostro, 2et Apiae
sorori charissimae, et Ar-
chippo commilitoni no-
stro, et Ecclesiae, quae in domo tua est. 3Gra-
tia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Do-
mino Iesu Cristo. 4Gratias ago Deo meo,
semper memoriam tui faciens in orationi-
bus meis, 5audiens charitatem tuam, et fi-
dem, quam habes in Domino Iesu, et in
omnes sanctos: 6ut communicatio fidei tuae
evidens fiat in agnitione omnis operis bo-
ni, quod est in vobis in Christo Iesu. 7Gau-
dium enim magnum habui, et consolatio-
nem in charitate tua: quia viscera sancto-
rum requieverunt per te, frater. 8Propter
quod multam fiduciam habens in Christo
Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet:
9propter charitatem magis obsecro, cum
sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vin-
ctus Iesu Christi: 10Obsecro te pro meo filio,
quem genui in vinculis, Onesimo, 11qui tibi
aliquando inutilis fuit, nunc autem et mi-
li, et tibi utilis, 12quem remisi tibi. Tu au-
tem illum, ut mea viscera, suscipe: 13quem
ego volueram mecum detenere, ut pro te
mihi ministraret in vinculis Evangelii: 14si-
ne consilio autem tuo nihil volui facere,
uti ne velut ex necessitate bonum tuum
esset, sed voluntarium. 15Forsitan enim ideo
discessit ad horam a te, ut aeternum illum
reciperes: 16iam non ut servum, sed pro
servo charissimum fratrem, maxime mihi:
quanto autem magis tibi et in carne, et in
Domino? 17Si ergo habes me socium, su-
scipe illum sicut me: 18Si autem aliquid
nocuit tibi, aut debet: hoc mihi imputa.
19Ego Paulus scripsi mea manu: ego red-
dam, ut non dicam tibi, quod et teipsum
mihi debes:20ita frater. Ego te fruar in
Domino: Refice viscera mea in Domino.
21Confidens in obedientia tua scripsi tibi:
sciens quondam et super id, quod dico, fa-
cies. 22Simul autem et para mihi hospi-
tium: nam spero per orationes vestras do-
nari me vobis. 23Salutat te Epaphras con-
captiuus meus in Christo Iesu, 24Marcus,
Aristarchus, Demas, et Lucas, adiutores
mei. 25Gratia Domini nostri Iesu Christi
cum spiritu vestro. Amen.
pagina successiva »