La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 1157


receperunt ut salvi fierent. Ideo mittet il-
lis Deus operationem erroris ut credant
mendacio, 12ut iudicentur omnes, qui non
crediderunt veritati, sed consenserunt ini-
quitati. 13Nos autem debemus gratias age-
re Deo semper pro vobis fratres dilecti a
Deo, quod elegerit vos Deus primitias in
salutem in sanctificatione spiritus, et in fide
veritatis: 14in qua et vocavit vos per Evan-
gelium nostrum in acquisitionem gloriae
Domini nostri Iesu Christi. 15Itaque fra-
tres state: et tenete traditiones, quas didi-
cistis, sive per sermonem, sive per epistolam
nostram. 16Ipse autem Dominus noster
Iesus Christus, et Deus et Pater noster, qui
dilexit nos, et dedit consolationem aeter-
nam, et spem bonam in gratia, 17exhortetur
corda vestra, et confirmet in omni opere, et
sermone bono.

Cap. III

1De cetero fratres orate pro nobis ut
sermo Dei currat, et clarificetur, sicut
et apud vos: 2et ut liberemur ab importu-
nis, et malis hominibus: non enim om-
nium est fides. 3Fidelis autem Deus est, qui
confirmabit vos, et custodiet a malo. 4Con-
fidimus autem de vobis, in Domino, quo-
niam quae praecipimus, et facitis, et facietis.
5Dominus autem dirigat corda vestra in
charitate Dei, et patientia Christi. 6Denun-
ciamus autem vobis fratres in nomine Do-
mini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos
ab omni fratre ambulante inordinate, et
non secundum traditionem, quam accepe-
runt a nobis. 7Ipsi enim scitis quemad-
modum oporteat imitari nos: quoniam
non inquieti fuimus inter vos: 8neque gra-
tis panem manducavimus ab aliquo, sed in
labore, et in fatigatione, nocte et die ope-
rantes, ne quem vestrum gravaremus.
9Non quasi non habuerimus potestatem,
sed ut nosmetipsos formam daremus vo-
bis ad imitandum nos. 10Nam et cum es-
semus apud vos, hoc denunciabamus vo-
bis: quoniam si quis non vult operari, nec
manducet. 11Audivimus enim inter vos
quosdam ambulare inquiete, nihil operan-
tes, sed curiose agentes. 12Iis autem, qui
eiusmodi sunt, denunciamus, et obsecra-
mus in Domino Iesu Christo, ut cum silen-
tio operantes, suum panem manducent.
13Vos autem fratres nolite deficere benefa-
cientes. 14Quod si quis non obedit verbo
nostro per epistolam, hunc notate, et ne
commisceamini cum illo ut confundatur:
15et nolite quasi inimicum existimare, sed
corripite ut fratrem. 16Ipse autem Domi-
nus pacis det vobis pacem sempiternam in
omni loco. Dominus sit cum omnibus vo-
bis. 17Salutatio, mea manu Pauli: quod
est singum in omni epistola. Ita scribo.
18Gratia Domini nostri Iesu Christi cum
omnibus vobis. Amen.


pagina successiva »