La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
In Verrem » Biblia Vulgata (1592) - p. 1154


sicut praecepimus vobis: et ut honeste am-
buletis ad eos, qui foris sunt: et nullius ali-
quid desideretis. 13Nolumus autem vos
ignorare fratres de dormientibus, ut non
contristemini sicut et ceteri, qui spem non
habent. 14Si enim, credimus quod Iesus
mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos,
qui dormierunt per Iesum, adducet cum eo.
15Hoc enim vobis dicimus in verbo Domi-
ni, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus
in adventum Domini, non praeveniemus
eos, qui dormierunt. 16Quoniam ipse Domi-
nus in iussu, et in voce Archangeli, et in tu-
ba Dei descendet de caelo: et mortui, qui
in Christo sunt, resurgent primi. 17Deinde
nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul
rapiemur cum illis in nubibus obviam
Christo in aera, et sic semper cum Domino
erimus. 18Itaque consolamini invicem in
verbis istis.
Cap. V

1De temporibus autem, et momentis
fratres non indigetis ut scribamus vo-
vis. 2Ipsi enim diligenter scitis quia dies
Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. 3Cum
enim dixerint pax, et securitas: tunc repen-
tinus eis superveniet interitus, sicut dolor
in utero habenti, et non effugient. 4Vos au-
tem fratres non estis in tenebris, ut vos
dies illa tamquam fur comprehendat: 5om-
nes enim vos filii lucis estis, et filii diei:
non sumus noctis, neque tenebrarum.
6Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed
vigilemus, et sobrii simus. 7Qui enim
dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii
sunt, nocte ebrii sunt. 8Nos autem, qui
diei sumus, sobrii simus, induti loricam fi-
dei, et charitatis, et galeam spem salutis: 9quo-
niam non posuit nos Deus in iram, sed in
acquisitionem salutis per Dominum nostrum
Iesum Christum, 10qui mortuus est pro no-
bis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul
cum illo vivamus. 11Propter quod conso-
lamini invicem: et aedificare alterutrum, si-
cut et facitis. 12Rogamus autem vos fratres
ut noveritis eos, qui laborant inter vos, et
praesunt vobis in Domino, et monent vos,
13ut habeatis illos abundantius in charitate
propter opus illorum: pacem habete cum eis.
14Rogamus autem vos fratres, corripite in-
quietos, consolamini pusillamines, suscipite
infirmos, patientes estote ad omnes. 15Vide-
te ne quis malum pro malo alicui reddat:
sed semper quod bonum est sectamini in
invicem, et in omnes. 16Semper gaudete.
17Sine intermissione orate. 18In omnibus
gratias agite: haec est enim voluntas Dei in
Christo Iesu in omnibus vobis. 19Spiri-
tum nolite extinguere. 20Prophetias nolite
spernere. 21Omnia autem probate: quod
bonum est tenete. 22Ab omni specie mala
abstinete vos: 23Ipse autem Deus pacis san-
ctificet vos per omnia: ut integer spiritus
vester, et anima, et corpus sine querela in
adventu Domini nostri Iesu Christi serve-
tur. 24Fidelis est, qui vocavit vos: qui etiam
faciet. 25Fratres orate pro nobis. 26Salu-
tate fratres omnes in osculo sancto. 27Adiu-
ro vos per Dominum ut legatur epistola
haec omnibus sanctis fratribus. 28Gratia Do-
mini nostri Iesu Christi vobiscum. Amen.


pagina successiva »