La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 1153


gnum, et gloriam. 13Ideo et nos gratias agi-
mus Deo sine intermissione: quoniam cum
accepissetis a nobis verbum auditus Dei,
accepistis illud, non ut verbum hominum,
sed (sicut est vere) verbum Dei, qui opera-
tur in vobis, qui credidistis. 14Vos enim imi-
tatores facti estis fratres Ecclesiarum Dei,
quae sunt in Iudaea in Christo Iesu: quia ea-
dem passi estis et vos a contribulibus vestris,
sicut et ipsi a Iudaeis: 15qui et Dominum oc-
ciderunt Iesum, et Prophetas, et nos perse-
cuti sunnt, et Deo non placent, et omnibus
hominibus adversantur, 16prohibentes nos
Gentibus loqui ut salvae fiant, ut impleant
peccata sua semper: pervenit enim ira Dei
super illos usque in finem. 17Nos autem fra-
tres desolati a vobis ad tempus horae, aspe-
ctu, non corde, abundantius festinavimus
faciem vestram videre cum multo deside-
rio: 18quoniam voluimus venire ad vos: ego
quidem Paulus, et semel, et iterum, sed im-
pedivit nos satanas. 19Quae est enim nostra
spes, aut gaudium, aut corona gloriae? Non-
ne vos ante Dominum nostrum Iesum Chri-
stum estis in adventu eius? 20vos enim estis
gloria nostra et gaudium.
Cap. III

1Propter quod non sustinentes amplius,
placuit nobis remanere Athenis, solis:
2et misimus Timotheum fratrem nostrum,
et ministrum Dei in Evangelio Christi ad con-
firmandos vos, et exhortandos pro fide ve-
stra: 3ut nemo moveatur in tribulationibus
istis: ipsi enim scitis quod in hoc positi su-
mus. 4Nam et cum apud vos essemus, prae-
dicebamus vobis passuros nos tribulatio-
nes, sicut et factum est, et scitis. 5Propterea
et ego amplius non sustinens, misi ad co-
gnoscendam fidem vestram: ne forte ten-
taverit vos is, qui tentat, et inanis fiat labor
noster. 6Nunc autem veniente Timotheo
ad nos a vobis, et annunciante nobis fidem
et charitatem vestram, et quia memoriam
nostri habetis bonam semper, desiderantes
nos videre, sicut et nos quoque vos: 7ideo
consolati sumus fratres in vobis in omni ne-
cessitate, et tribulatione nostra per fidem
vestram, 8quoniam nunc vivimus si vos statis
in Domino. 9Quam enim gratiarum actio-
nem possumus Deo retribuere pro vobis in
omni gaudio, quo gaudemus propter vos
ante Deum nostrum, 10nocte ac die abundan-
tius orantes, ut videamus faciem vestram,
et compleamus ea, quae desunt fidei vestrae?
11Ipse autem Deus, et Pater noster, et Domi-
nus noster Iesus Christus dirigat viam no-
stram ad vos. 12Vos autem Dominus multi-
plicet, et abundare faciat charitatem ve-
stram in invicem, et in omnes, quemadmo-
dum et nos in vobis: 13ad confirmanda cor-
da vestra sine querela in sanctitate, ante
Deum et Patrem nostrum, in adventu Do-
mini mostri Iesu Christi cum omnibus san-
ctis eius. Amen.
Cap. IIII

1De cetero ergo, fratres, rogamus vos et
obsecramus in Domino Iesu, ut quem-
admodum accepistis a nobis quomodo opor-
teat vos ambulare, et placere Deo, sic et am-
buletis ut abundetis magis. 2Scitis enim quae
praecepta dederim vobis per Dominum Ie-
sum. 3Haec est enim voluntas Dei, sanctifi-
catio vestra: ut abstineatis vos a fornicatio-
ne, 4ut sciat unusquisque vestrum vas suum
possidere in sanctificatione, et honore: 5non
in passione desiderii, sicut et Gentes, quae
ignorant Deum: 6et nequis supergrediatur,
neque circumveniat in negotio fratrem
suum: quoniam vindex est Dominus de his
omnibus, sicut praediximus vobis, et testifi-
cati sumus. 7Non enim vocavit nos Deus in
immunditiam, sed in sanctificationem. 8Ita-
que qui haec spernit, non hominem spernit,
sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum
sanctum in nobis. 9De charitate autem fra-
ternitatis non necesse habemus scribere vo-
bis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diliga-
tis invicem. 10Etenim illud facitis in omnes
fratres in universa Macedonia. Rogamus
autem vos fratres ut abundetis magis, 11et ope-
ram detis ut quieti sitis, et ut vestrum nego-
tium agatis, 12et operemini manibus vestris


pagina successiva »