
Gentilis, et Iudaeus, circumcisio, et praepu-
tium, Barbarus, et Scytha, servus, et liber:
sed omnia, et in omnibus Christus. 12Indui-
te vos ergo sicut electi Dei, sancti, et dilecti,
viscera misericordiae, benignitatem, humili-
tatem, modestiam, patientiam: 13supporten-
tes invicem, et donantes vobismetipsis si
quis adversus aliquem habet querelam: si-
cut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
14Super omnia autem haec, charitatem ha-
bete, quod est vinculum perfectionis: 15et
pax Christi exultet in cordibus vestris, in
qua et vocati estis in uno corpore: et gra-
ti estote. 16Verbum Christi habitet in vo-
bis abundanter, in omni sapientia, docen-
tes, et commonentes vosmetipsos, psalmis,
hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia
cantantes in cordibus vestris Deo. 17Om-
ne, quodcumque facitis in verbo aut in
opere, omnia in nomine Domini Iesu Chri-
sti, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
18Mulieres subditae estote viris, sicut opor-
tet, in Domino. 19Viri diligite uxores ve-
stras, et nolite amari esse ad illas. 20Filii obe-
dite parentibus per omnia: hoc enim placi-
tum est in Domino. 21Patres, nolite ad indi-
gnationem provocare filios vestros, ut non
pusillo animo fiant. 22Servi obedite per
omnia dominis carnalibus, non ad oculum
servientes, quasi hominibus placentes, sed
in simplicitate cordis, timentes Deum.
23Quodcumque facitis, ex animo operami-
ni sicut Domino, et non hominibus: 24scien-
tes quod a Domino accipietis retributio-
nem hereditatis. Domino Christo servi-
te. 25qui enim iniuriam facit, recipiet id,
quod inique gessit: et non est personarum
acceptio apud Deum.
Cap. IIII
1Domini, quod iustum est et aequum,
servis praestate: scientes quod est vos
Dominum habetis in caelo. 2Orationi in-
state, vigilantes in ea in gratiarum actione:
3orantes simul et pro nobis, ut Deus ape-
riat nobis ostium sermonis ad loquendum
mysterium Christi (propter quod etiam vin-
ctus sum) 4ut manifestem illud ita ut opor-
tet me loqui. 5In sapientia ambulate ad
eos, qui foris sunt: tempus redimentes.
6Sermo vester semper in gratia sale sit con-
ditus, ut sciatus quomodo oporteat vos uni-
cuique respondere. 7Quae circa me sunt,
omnia vobis nota faciet Tychicus charissi-
mus frater, et fidelis minister, et conservus
in Domino: 8quem misi ad vos ad hoc ipsum
ut cognoscat, quae circa vos sunt, et conso-
letur corda vestra, 9cum Onesimo charissi-
mo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Om-
nia, quae hic aguntur, nota facient vobis.
10Salutat vos Aristarchus concaptivus meus,
et Marcus consobrinus Barnabae, de quo
accepistis mandata: si venerit ad vos, ex-
cipite illum: 11et Iesus, qui discitur Iustus:
qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adiu-
tores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt
solatio. 12Salutat vos Epaphras, qui ex vo-
bis est, servus Christi Iesu, semper solicitus
pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et
pleni in omni voluntate Dei. 13 Testimo-
nium enim illi perhibeo quod habet mul-
tum laborem pro vobis, et pro iis, qui sunt
Laodiciae, et qui Hierapoli. 14Salutat vos
Lucas medicus charissimus, et Demas. 15Sa-
lutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nym-
pham, et quae in domo eius est, Ecclesiam.
16Et cum lecta fuerit apud vos epistola haec,
facite ut et Laodicensium Ecclesia lega-
tur: et eam, quae Laodicensium est, vos le-
gatis. 17Et dicite
Archippo: Vide ministe-
rium, quod accepisti in Domino, ut illud
impleas. 18Salutatio, mea manu Pauli. Me-
mores estote vinculorum meorum. Gratia
vobiscum. Amen.
pagina successiva »