La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 1149


a saeculis, et generationibus, nunc autem
manifestatum est sanctis eius, 27quibus voluit
Deus notas facere divitias gloriae sacramen-
ti huius in Gentibus, quod est Christus, in
vobis spes gloriae, 28quem nos annunciamus,
corripientes omnem hominem, et docen-
tes omnem hominem, in omni sapientia, ut
exhibeamus omnem hominem perfectum
in Christo Iesu. 29In quo et laboro, certando
secundum operationem eius, quam opera-
tur in me virtute.

Cap. II

1Volo enim vos scire qualem solicitu-
dinem habeam pro vobis, et pro iis,
qui sunt Laodiciae, et quicumque non vide-
runt faciem meam in carne: 2ut consolentur
corda ipsorum, instructi in charitate, et in
omnes divitias plenitudinis intellectus, in
agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Ie-
su: 3in quo sunt omnes thesauri sapientiae, et
scientiae absconditi. 4Hoc autem dico, ut
nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.
5Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu
vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem
vestrum, et firmamentum eius, quae in Chri-
sto est. fidei vestrae. 6Sicut ergo accepistis
Iesum Christum Dominum, in ipso ambu-
late, 7radicati, et superaedificati in ipso, et
confirmati fide, sicut et didicistis, abundan-
tes in illo in gratiarum actione: 8Videte ne
quis vos decipiat per philosophiam, et ina-
nem fallaciam secundum traditionem ho-
minum, secundum elementa mundi, et non
secundum Christi: 9quia in ipso inhabitat
omnis plenitudo divinitatis corporaliter:
10et estis in illo repleti, qui est caput omnis
principatus, et potestatis: 11in quo et circum-
cisi estis circumcisione non manu facta in
expoliatione corporis carnis, sed in circumci-
sione Christi: 12consepulti ei in baptismo, in
quo et resurrexistis per fidem operationis Dei,
qui suscitavit illum a mortuis. 13Et vos cum
mortui essetis in delictis, et praeputio carnis
vestrae, convivificavit cum illo, donans vobis
omnia delicta: 14delens quod adversus nos
erat chirographum decreti, quod erat con-
trarium nobis, et ipsum tulit de medio, af-
figens illud cruci: 15et expolians principatus,
et potestates traduxit confidenter, palam
triumphans illos in semetipso. 16Nem ergo
vos iudicet in cibo, aut in potu, aut in par-
te diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum:
17quae sunt umbra futurorum: corpus autem
Christi. 18Nemo vos seducat, volens in hu-
militate, et religione angelorum, quae non
vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis
suae, 19et non tenens caput, ex quo totum cor-
pus per nexus, et coniunctiones subministra-
tum, et constructum crescit in augmentum
Dei. 20Si ergo mortui estis cum Christo ab
elementis huius mundi: quid adhuc tam-
quam viventes in mundo decernitis? 21Ne
tetigeritis, neque gustaveritis, neque con-
trectaveritis: 22quae sunt omnia in interitum
ipso usu, secundum praecepta, et doctrinas
hominum: 23quae sunt rationem quidem ha-
bentia sapientiae in superstitione, et humili-
tate, et non ad parcendum corpori, non in
honore aliquo ad saturitatem carnis.

Cap. III

1Igitur, si consurrexistis cum Christo:
quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est
in dextera Dei sedens: 2quae sursum sunt sa-
pite, non quae super terram. 3Mortui enim
estis, et vita vestra est abscondita cum
Christo in Deo. 4Cum Christus appa-
ruerit, vita vestra: tunc et vos apparebitis
cum ipso in gloria. 5Mortificate ergo mem-
bra vestra, quae sunt super terram: fornica-
tionem, immunditiam, libidinem, concu-
piscentiam malam, et avaritiam, quae est si-
mulacrorum servitus: 6propter quae venit
ira Dei super filios incredulitatis: 7in quibus
et vos ambulastis aliquando, cum vivere-
tis in illis. 8Nunc autem deponite et vos
omnia: iram, indignationem, malitiam,
blasphemiam, turpem sermonem de ore
vestro. 9Nolite mentiri invicem, expo-
liantes vos veterem hominem cum acti-
bus suis, 10et induentes novum eum, qui re-
novatur in agnitionem secundum imagi-
nem eius, qui creavit illum. 11ubi non est


pagina successiva »