La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Informazioni sull'edizione » Biblia Vulgata (1592) - p. 1146


eminentem scientiam Iesu Christi Domini
mei: propter quem omnia detrimentum fe-
ci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucri-
faciam, 9et inveniar in illo non habens
meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam,
quae ex fide est Christi Iesu: quae ex Deo est
iustitia in fide: 10ad cognoscendum illum, et vir-
tutem resurrectionis eius, et societatem pas-
sionum illius: configuratus morti eius: 11si quo
modo occurram ad resurrectionem, quae est
ex mortuis: 12non quod iam acceperim, aut iam
perfectus sim: sequor autem, si quomodo
comprehendam in quo et comprehensus
sum a Christo Iesu. 13Fratres, ego me non
arbitror comprehendisse. Unum autem: quae
quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero,
quae sunt priora, extendens meipsum, 14ad de-
stinatum persequor, ad bravium supernae vo-
cationis Dei in Christo Iesu. 15Quicumque
ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si-
quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus reve-
labit. 16Verumtamen ad quod pervenimus ut
idem sapiamus, et in eadem permaneamus re-
gula. 17Imitatores mei estote fratres, et obser-
vate eos qui ita ambulant, sicut habetis for-
mam nostram. 18Multi enim ambulant, quos
saepe dicebam vobis (nunc autem et flens di-
co) inimicos crucis Christi: 19quorum finis inte-
ritus: quorum Deus venter est: et gloria
in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
20Nostra autem conversatio in caelis est: unde
etiam Salvatorem expectamus Dominum
nostrum Iesum Christum, 21qui reformabit cor-
pus humilitatis nostrae, configuratum cor-
pori claritatis tuae, secundum operationem,
qua etiam possit subiicere sibi omnia.

Cap. IIII

1Itaque fratres mei charissimi, et desi-
deratissimi, gaudium meum, et corona
mea: sic state in Domino, charissimi: 2Euo-
diam rogo, et Syntychen deprecor idipsum
sapere in Domino. 3Etiam rogo et te ger-
mane compar, adiuva illas, quae mecum labo-
raverunt in Evangelio cum Clemente, et ce-
teris adiutoribus meis, quorum nomina sunt
in libro vitae. 4Gaudete in Domino semper:
iterum dico gaudete. 5Modestia vestra nota
sit omnibus hominibus: Dominus prope
est. 6Nihil soliciti sitis: sed in omni ora-
tione, et obsecratione, cum gratiarum
actione petitiones vestrae innotescant apud
Deum. 7Et pax Dei, quae exuperat omnem
sensum, custodiat corda vestra, et intelligen-
tias vestras in Christo Iesu. 8De cetero fra-
tres, quaecumque sunt vera, quaecumque pu-
dica, quaecumque iusta, quaecumque sancta,
quaecumque amabilia, quaecumque bonae
famae, siqua virtus, siqua laus disciplinae, haec
cogitate. 9Quae et didicistis, et accepistis, et
audistis, et vidistis in me, haec agite: et
Deus pacis erit vobiscum. 10Gavisus sum
autem in Domino vehementer, quoniam
tandem aliquando refloruistis pro me sen-
tire, sicut et sentiebatis: occupati autem era-
tis. 11Non quasi propter penuriam dico:
ego enim didici, in quibus sum, sufficiens
esse. 12Scio et humiliari, scio et abundare:
(ubique et in omnibus institutus sum) et
satiari, et esurire, et abundare, et penuriam
pati: 13omnia possum in eo, qui me confor-
tat. 14Vetumtamen bene fecistis, communi-
cantes tribulationi meae. 15Scitis autem et
vos Philippenses, quod in principio Evan-
gelii, quando profectus sum a Macedonia,
nulla mihi Ecclesia communicavit in ratio-
ne dati et accepti, nisi vos soli: 16quia et
Thessalonicam semel et bis in usum mihi
misistis. 17Non quia quaero datum, sed requi-
ro fructum abundantem in ratione vestra.
18Habeo autem omnia, et abundo: reple-
tus sum, acceptis ab Epaphrodito quae misi-
stis odorem suavitatis, hostiam acceptam,
placentem Deo. 19Deus autem meus im-
pleat omne desiderium vestrum secundum
divitias suas in gloria Christo Iesu. 20Deo
autem et Patri nostro gloria in saecula sae-
culorum: Amen. 21Salutate omnem san-
ctum in Christo Iesu. 22Salutant vos, qui
mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes
sancti, maxime autem qui de Caesaris do-
mo sunt. 23Gratia Domini nostri Iesu Chri-
sti cum spiritu vestro. Amen.


pagina successiva »