La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 1140


nos in Christo, (cuius gratia estis salvati) 6et
conresuscitavit, et consedere fecit in caelesti-
bus in Christo Iesu: 7ut ostenderet in saeculis
supervenientibus abundantes divitas gratiae
suae, in bonitate super nos in Christo Iesu.
8Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc
non ex vobis: Dei enim donum est, 9non ex
operibus, ut nequis glorietur. 10Ipsius enim
sumus factura, creati in Christo Iesu in ope-
ribus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis
ambulemus. 11Propter quod memores esto-
te, quod aliquando vos Gentes in carne, qui
dicimini praeputium ab ea, quae dicitur cir-
cumcisio in carne, manu facta: 12quia eratis
illo in tempore sine Christo, alienari a conver-
satione Israel, et hospites testamentorum, pro-
missionis spem non habentes, et sine Deo in
hoc mundo. 13Nunc autem in Christo Iesu
vos, qui aliquando eratis longe, facti estis pro-
pe in sanguine Christi. 14Ipse enim est pax
nostra, qui fecit utraque unum, et medium pa-
rietem maceriae solvens, inimicitias in carne
sua: 15legem mandatorum decretis evacuans, ut
duos condat in semetipso in unum novum
hominem, faciens pacem, 16et reconciliet ambos
in uno corpore, Deo per crucem, interficiens
inimicitias in semetipso. 17Et veniens evange-
lizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pa-
cem iis, qui prope. 18Quoniam per ipsum habe-
mus accessum ambo in uno Spiritu ad Pa-
trem. 19Ergo iam non estis hospites, et advenae:
sed estis cives sanctorum, et domestici Dei:
20superaedificati super fundamentum Aposto-
lorum, et Prophetarum, ipso summo angu-
lari lapide Christo Iesu: 21in quo omnia aedi-
ficatio constructa crescit in templum san-
ctum in Domino, 22in quo et vos coaedifica-
mini in habitaculum Dei in spiritu.

Cap. III

1Huius rei gratia, ego Paulus vinctus
Christi Iesu, pro vobis Gentibus, 2si ta-
men audistis dispensationem gratiae Dei, quae
data est mihi in vobis: 3quoniam secundum
revelationem notum mihi factum est sacramen-
tum, sicut supra scripsi in brevi: 4prout pote-
stis legentes intelligere prudentiam meam in
mysterio Christi: 5quod aliis generationi-
bus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc
revelatum est sanctis Apostolis eius, et Pro-
phetis in Spiritu, 6Gentes esse coheredes, et
concorporales, et comparticipes promissionis
eius in Christo Iesu per Evangelium: 7Cuius
factus sum minister secundum donum gratiae
Dei, quae data est mihi secundum operationem
virtutis eius. 8Mihi omnium sanctorum mi-
nimo data est gratia haec, In Gentibus evan-
gelizare investigabiles divitias Christi, 9et il-
luminare omnes, quae sit dispensatio sacramen-
ti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia
creavit: 10ut innotescat principatibus, et po-
testatibus in caelestibus per Ecclesiam, multi-
formis sapientia Dei, 11secundum praefinitionem
saeculorum, quam fecit in Christo Iesu Domi-
no nostro: 12In quo habemus fiduciam, et ac-
cessum in cofidentia oer fidem eius. 13Pro-
pter quod peto ne deficiatis in tribulatio-
nibus meis pro vobis: quae est gloria vestra.
14Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem
Domini nostri Iesu Christi, 15ex quo omnis
paternitas in caelis, et in terra nominatur, 16ut
det vobis secundum divitias gloriae suae, virtu-
te corroborari per Spiritum eius in in interiorem
hominem, 17Christum habitare per fidem in cor-
dibus vestris: in charitate radicati, et funda-
ti, 18ut possitis comprehendere cum omnibus san-
ctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimi-
ta, et profundum: 19scire etiam supereminen-
tem scientiae charitatem Christi, ut impleami-
ni in omnem plenitudinem Dei. 20Ei aurem,
qui potens est omnia facere superabundanter
quam petimus, aut intelligimus, secundum
virtutem, quae operatur in nobis: 21Ipsi gloria
in Ecclesia, et in Christo Iesu in omnes ge-
nerationes saeculi saeculorum. Amen.

Cap. IIII

1Obsecro itaque vos ego vinctus in
Domino, ut digne ambuletis vocatio-
ne, qua vocati estis, 2cum omni humilitate, et
mansuetudine, cum patientia, supportantes
invicem in charitatem, 3soliciti servare unitatem
Spiritus in vinculo pacis. 4Unum corpus, et
unus Spiritus sicut vocati estis in una spe vo-


pagina successiva »