
Metadati »
Biblia Vulgata (1592) - p. 1139
Caput Primum
1Paulus Apostolus Iesu Chri-
sti per voluntatem Dei, omni-
bus sanctis, qui sunt Ephesi, et
fidelibus in Christo Iesu. 2Gra-
tia vobis, et pax a Deo Patre
nostro, et Domino Iesu Christo. 3Benedi-
ctus Deus, et Pater Domini nostri Iesu Chri-
sti, qui benedixit nos in omni benedictione
spirituali in caelestibus in Christo, 4sicut ele-
git nos in ipso ante mundi constitutionem,
ut essemus sancti et immaculati in conspectum
eius in charitate. 5Qui praedestinavit nos in
adoptionem filiorum per Iesum Christum in
ipsum: secundum propositum voluntatis suae,
6in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratifi-
cavit nos in dilecto filio suo. 7In quo habe-
mus redemptionem per sanguinem eius, re-
missionem peccatorum secundum divitias
gratiae eius, 8quae superabundabit in nobis in
omni
sapientia, et prudentia: 9ut notum face-
ret nobis sacramentum voluntatis suae, secun-
dum beneplacitum eius, quod proposuit in
eo, 10in dispensatione plenitudinis temporum,
instaurare omnia in Christo, quae in caelis, et
quae in terra sunt, in ipso: 11In quo etiam et nos
forte vocati sumus praedestinati secundum
propositum eius, qui operatur omnia secun-
dum consilium voluntatis suae: 12ut simus in
laudem gloriae eius nos, qui ante speravimus
in Christo: 13In quo et vos, cum audissetis ver-
bum veritatis, (Evangelium salutis vestrae)
in quo et credentes signati estis Spiritu pro-
missionis sancto, 14qui est pignus hereditatis
nostrae, in redemptionem acquisitionis, in
laudem gloriae ipsius. 15Propterea et ego au-
diens fidem vestram, quae est in Domino Iesu, et
dilectionem in omnes sanctos, 16non cesso gra-
tias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in
orationibus meis: 17ut Deus, Domini nostri
Iesu Christi pater, gloriae, det vobis spiritum
sapientiae et revelationis, in agnitione eius:
18illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis
quae sit spes vocationis eius, et quae divitiae
gloriae hereditatis eius in sanctis, 19et quae sit
supereminens magnitudo virtutis eius in nos,
qui credimus secundum operationem potentiae
virtutis eius, 20quam operatus est in Christo,
suscitans illum a mortuis, et constituens ad
dexteram suam in caelestibus: 21supra omnem
principatum et potestatem, et virtutem, et
dominationem, et omne nomen, quod nomi-
natur non solum in hoc saeculo, sed etiam in
futuro. 22Et omnia subiecit sub pedibus eius:
et ipsum dedit caput supra omnem Eccle-
siam, 23quae est corpus ipsius, et plenitudo
eius, qui omnia in omnibus adimpletur.
Cap. II
1Et vos, cum essetis mortui delictis, et
peccatis vestris, 2in quibus aliquando am-
bulastis secundum saeculum mundi huius,
secundum principem potestatis aeris huius,
spiritus, qui nunc operatur in filios diffiden-
tiae, 3in quibus et nos omnes aliquando con-
versati sumus in desideriis carnis nostrae, fa-
cientes voluntatem carnis, et cogitationum, et
eramus natura filii irae, sicut et ceteri: 4Deus
autem, qui dives est in misericordia, propter
nimiam charitatem suam, qua dilexit nos, 5et
cum essemus mortui peccatis, convivificavit
pagina successiva »