La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Biblia, Ier » Biblia Vulgata (1592) - p. 113


quia ego Dominus qui sanctifico eum. 16Lo-
cutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
17Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo
per familias qui habuerit maculam, non
offeret panes Deo suo, 18nec accedet ad mi-
nisterium eius: si caecus fuerit, si claudus, si
parvo, vel grandi, vel torto naso, 19si fracto
pede, si manu, 20si gibbus, si lippus, si albugi-
nem habens in oculo, si iugem scabiem, si
impetiginem in corpore, vel herniosus.
21Omnis qui habuerit maculam de semine
Aaron sacerdotis, non accedet offerre ho-
stias Domino, nec panes Deo suo: 22vesce-
tur tamen panibus, qui offeruntur in San-
ctuario, 23ita dumtaxat, ut intra velum non
ingrediatur, nec accedat ad altare, quia
maculam habet, et contaminare non debet
Sanctuarium meum. Ego Dominus qui
sanctifico eos. 24Locutus est: ergo Moyses ad
Aaron, et ad filios eius, et ad omnem Is-
rael cuncta quae fuerant sibi imperata.

Cap. XXII

1Locutus quoque est Dominus ad Moy-
sen, dicens: 2Loquere ad Aaron et ad
filios eius, ut caveant ab his quae consecra-
ta sunt filiorum Israel, et non contaminent
nomen sanctificatorum mihi, quae ipsi offe-
runt. Ego Dominus. 3Dic ad eos, et ad po-
steros eorum: Omnis homo qui accesserit
de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt,
et quae obtulerunt filii Israel Domino, in
quo est immunditia, peribit coram Domi-
no. Ego sum Dominus. 4Homo de semine
Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens flu-
xum seminis, non vescetur de his quae san-
ctificata sunt mihi donec sanetur. Qui teti-
gerit immundum super mortuo, et ex quo
egreditur semen quasi coitus, 5et qui tan-
git reptile, et quodlibet immundum, cuius
tactus est sordidus, 6immundus erit usque
ad vesperum, et non vescetur his quae san-
ctificata sunt: sed cum laverit carnem suam
aqua, 7et occubuerit sol, tunc mundatus
vescetur de sanctificatis, quia cibus illius
est. 8Morticinum et captum a bestia non
concedent, nec polluentur in eis. Ego sum
Dominus. 9Custodiant praecepta mea, ut
non subiaceant peccato, et moriantur in
Sanctuario, cum polluerint illud. Ego Do-
minus qui sanctifico eos. 10Omnis alienige-
na non comedet de sanctificatis, inquilinus
sacerdotis, et mercenarius non vescentur
ex eis. 11Quem autem sacerdos emerit, et
qui vernaculus domus eius fuerit, hi come-
dent ex eis. 12Si filia sacerdotis cuilibet ex
populo nupta fuerit: de his quae sanctifi-
cata sunt, et de primitiis non vescetur. 13Sin
autem vidua, vel repudiata, et absque libe-
ris reversa fuerit ad domum patris sui: si-
cut puella consueverat, aletur cibis patris
sui. Omnis alienigena comedendi ex eis
non habet potestatem. 14Qui comederit de
sanctificatis per ignorantiam, addet quin-
tam partem cum eo quod comedit, et da-
bit sacerdoti in Sanctuarium. 15Nec conta-
minabunt sanctificata filiorum Israel, quae
offerunt Domino: 16ne forte sustineant ini-
quitatem delicti sui, cum sanctificata come-
derint. Ego Dominus qui sanctifico eos.
17Locutusque et Dominus ad Moysen, di-
cens: 18Loquere ad Aaron et filios eius et ad
omnes filios Israel, dicesque ad eos: Homo
de domo Israel, et de advenis qui habitant
apud vos, qui obtulerit oblationem suam,
vel vota solvens, vel sponte offerens, quid-
quid illud obtulerit in holocaustum Domi-
ni, 19ut offeratur per vos, masculus immacu-
latus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris: 20si
maculam habuerit, non offeretis, neque erit
acceptabile. 21Homo qui obtulerit victimam
pacificorum Domino, vel vota solvens, vel
sponte offerens, tam de bobus quam de ovi-
bus, immaculatum offeret ut acceptabile
sit: omnis macula non erit in eo. 22Si caecum
fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si pa-
pulas, aut scabiem, aut impetiginem: non
offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis
super altare Domini. 23Bovem et ovem, au-
re et cauda amputatis, voluntarie offerre
potes, votum autem ex eis solvi non potest.
24Omne animal, quod vel contritis vel tu-
sis, vel sectis, ablatisque testiculis est, non of-
feretis Domino, et in terra vestra hoc om-


pagina successiva »