
Dei aedificat. 5Volo autem omnes vos lo-
qui linguis: magis autem prophetare. Nam
maior est qui prophetat, quam qui loquitur
linguis: nisi forte interpretetur ut Ecclesia
aedificationem accipiat. 6Nunc autem, fra-
tres, si venero ad vos linguis loquens: quid
vobis prodero, nisi vobis loquar aut in re-
velatione, aut in scientia, aut in prophetia,
aut in doctrina? 7Tamen quae sine anima
sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara:
nisi distinctionem sonituum dederint, quo-
modo scietur id, quod canitur, aut quod
citharizatur? 8Etenim si incertam vocem
det tuba, quis parabit se ad bellum? 9Ita
et vos per
linguam nisi manifestum sermo-
nem dederitis: quomodo scietur id, quod
dicitur? eritis enim in aëra loquentes.
10Tam multa, ut puta, genera linguarum
sunt in hoc mundo: et nihil sine voce
est. 11Si ergo nesciero virtutem vocis,
ero ei, cui loquor, barbarus: et qui lo-
quitur, mihi barbarus. 12Sic et vos, quo-
niam aemulatores estis spirituum, ad aedi-
ficationem Ecclesiae quaerite ut abundetis.
13Et ideo qui loquitur lingua: oret ut inter-
pretetur. 14Nam si orem lingua, spiritus
meus orat, mens autem mea sine fructu
est. 15Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo
et mente: psallam spiritu, psallam et men-
te. 16Ceterum si benedixeris spiritu: qui sup-
plet locum idiotae, quomodo dicet, Amen,
super tuam benedictionem? quoniam quid
dicas, nescit. 17Nam tu quidem bene gra-
tias agis: sed alter non aedificatur. 18Gra-
tias ago Deo meo, quod omnium vestrum
lingua loquor. 19Sed in Ecclesia volo quin-
que verba sensu meo loqui, ut et alios in-
struam: quam decem millia verborum in
lingua. 20Fratres, nolite pueri effici sensi-
bus, sed malitia parvuli estote: sensibus
autem perfecti estote. 21In lege scriptum
est: Quoniam in aliis linguis et in labiis aliis
loquar populo huic: et nec sic exaudient
me, dicit Dominus. 22Itaque linguae in
signum sunt non fidelibus, sed infidelibus:
prophetiae autem non infidelibus, sed fide-
libus. 23Si ergo conveniat universa Eccle-
sia in unum, et omnes linguis loquan-
tur, intrent autem idiotae, aut infideles
nonne dicent quod insanitis? 24Si autem
omnes prophetent, intret autem quis in-
fidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus,
diiudicatur ab omnibus: 25occulta cordis
eius manifesta fiunt: et ita cadens in fa-
ciem adorabit Deum, pronuncians quod
vere Deus in vobis sit. 26Quid ergo est,
fratres? cum convenitis, unusquisque ve-
strum psalmum habet, doctrinam habet,
apocalypsim habet, linguam habet, inter-
pretationem habet: omnia ad aedificatio-
nem fiant. 27Sive lingua quis loquitur, se-
cundum duos, aut ut multum tres, et per
partes, et unus interpretetur. 28Si autem
non fuerit interpres, taceat in Ecclesia, si-
bi autem loquatur, et Deo. 29Prophetae
autem duo, aut tres dicant, et ceteri di-
iudicent. 30Quod si alii revelatum fuerit
sedenti, prior taceat. 31Potestis enim om-
nes per singulos prophetare: ut omnes di-
scant, et omnes exhortentur: 32et spiritus
prophetarum prophetis subiecti sunt. 33Non
enim est dissensionis Deus, sed pacis: si-
cut et in omnibus Ecclesiis sanctorum do-
ceo. 34Mulieres in Ecclesiis taceant, non
enim permittitur eis loqui, sed subditas es-
se, sicut et lex dicit. 35Si quid autem vo-
lunt discere, domi viros suos interrogent.
Turpe est enim mulieri loqui in Ecclesia.
36An a vobis verbum Dei processit? aut in
vos solos pervenit? 37Si quis videtur pro-
pheta esse, aut spiritualis, cognoscat quae
scribo vobis, quia Domini sunt manda-
ta. 38Si quis autem ignorat, ignorabi-
tur. 39Itaque fratres aemulamini prophe-
tare: et loqui linguis nolite prohibere.
40Omnia autem honeste, et secundum
ordinem fiant.
Cap. XV
1Notum autem vobis facio, fratres, Evan-
gelium, quod praedicavi vobis, quod
et accepistis, in quo et statis, 2per quod et
salvamini: qua ratione praedicaverim vo-
bis, si tenetis, nisi si frustra credidistis. 3Tra-
pagina successiva »