
caput suum: quoniam imago et gloria Dei
est, mulier autem gloria viri est. 8Non enim
vir ex muliere est, sed mulier ex viro. 9Ete-
nim non est creatus vir propter mulierem,
sed mulier propter virum. 10Ideo debet mu-
lier potestatem habere supra caput propter
Angelos.
11Verumtamen neque vir sine mu-
liere: neque mulier sine viro in Domino.
12Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mu-
lierem: omnia autem ex Deo. 13Vos ipsi iu-
dicate: decet mulierem non velatam orare
Deum? 14Nec ipsa natura docet vos, quod
vir quidem si comam nutriat, ignominia est
illi: 15mulier vero, si comam nutriat, gloria est il-
li: quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.
16Si quis autem videtur contentiosus
esse:
nos talem consuetudinem non habemus,
neque Ecclesia Dei. 17Hoc autem praecipio:
non laudans quod non in melius, sed in de-
terius convenitis. 18Primum quidem conve-
nientibus vobis in Ecclesiam, audio scissuras
esse inter vos, et ex parte credo. 19Nam opor-
tet et haereses esse, ut et qui probati sunt, ma-
nifesti fiant in vobis. 20Convenientibus er-
go vobis in unum, iam non est Dominicam
coenam manducare. 21Unusquisque enim
suam cenam praesumit ad manducandum.
Et alius quidem esurit: alius autem ebrius
est. 22Numquid domos non habetis ad
manducandum, et bibendum? aut Eccle-
siam Dei contemnitis, et confunditis eos,
qui non habent? Quid dicam vobis? Laudo
vos? In hoc non laudo. 23Ego enim accepi
a Domino quod et tradidi vobis, quo-
niam Dominus Iesus in qua nocte tradeba-
tur, accepit panem, 24et gratias agens fregit,
et dixit: Accipite, et manducate: hoc est cor-
pus meum, quod pro vobis tradetur: hoc
facite in meam commemorationem. 25Si-
militer et calicem, postquam coenavit, di-
cens: Hic calix novum testamentum est
in meo sanguine. Hoc facite quotiescun-
que bibetis, in meam commemorationem.
26Quotiescumque enim manducabitis pa-
nem hunc, et calicem bibetis: mortem Do-
mini annunciabitis donec veniat. 27Ita-
que quicumque manducaverit panem hunc,
vel biberit calicem Domini indigne: reus
erit corporis, et sanguinis Domini. 28Pro-
bet autem seipsum homo: et sic de pane il-
lo edat, et de calice bibat. 29Qui enim man-
ducat, et bibit indigne, iudicium sibi mandu-
cat, et bibit: non diiudicans corpus Do-
mini. 30Ideo inter vos multi infirmi et im-
becilles, et dormiunt multi. 31Quod si nos-
metipsos diiudicaremus, non utique iudi-
caremur. 32Dum iudicamur autem, a Do-
mino corripimur, ut non cum hoc mundo
damnemur. 33Itaque fratres mei, cum con-
venitis ad
manducandum, invicem exspe-
ctate. 34Si quis esurit, domi manducet: ut
non in iudicium conveniatis. Cetera au-
tem, cum venero, disponam.
Cap. XII
1De spiritualibus autem, nolo vos igno-
rare fratres. 2Scitis quoniam cum
Gentes essetis, ad simulachra muta, prout
ducebamini euntes. 3Ideo notum vobis
facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens,
dicit anathema Iesu. Et nemo potest di-
cere, Dominus Iesus, nisi in Spiritu san-
cto. 4Divisiones vero gratiarum sunt,
idem autem Spiritus: 5Et divisiones mini-
strationum sunt, idem autem Dominus:
6Et divisiones operationum sunt, idem ve-
ro Deus, qui operatur omnia in omnibus.
7Unicuique autem datur manifestatio Spi-
ritus ad utilitatem. 8Alii quidem per Spi-
ritum datur sermo sapientiae: alii autem
sermo scientiae secundum eundem Spiri-
tum: 9alteri fides in eodem Spiritu: alii gra-
tia sanitatum in uno Spiritu, 10alii operatio
virtutum, alii prophetia, alii discretio spi-
rituum, alii genera linguarum, alii inter-
pretatio sermonum. Haec autem omnia
operatur unus atque idem Spiritus, dividens
singulis prout vult. 11Sicut enim corpus
unum est, et membra habet multa, om-
nia autem membra corporis cum sint mul-
ta, unum tamen corpus sunt: ita et Chri-
stus. 12Etenim in uno Spiritu omnes nos
in unum corpus baptizati sumus, sive Iu-
daei, sive Gentiles, sive servi, sive liberi:
pagina successiva »