
chus et adultera. 11Qui dormierit cum no-
verca sua, et revelaverit ignominiam patris
sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum
sit super eos. 12Si quis dormierit cum nuru
sua, uterque moriatur, quia scelus operati
sunt: sanguis eorum sit super eos. 13Qui dor-
mierit cum masculo coitu femineo, uterque
operatus est nefas, morte moriantur: sit san-
guis eorum super eos. 14Qui supra uxorem
filiam, duxerit matrem eius, scelus operatus
est: vivus ardebit cum eis, nec permanebit
tantum nefas in medio vestri. 15Qui cum
iumento et pecore coierit, morte moriatur:
pecus quoque occidite. 16Mulier, quae succu-
buerit cuilibet iumento, simul interficietur
cum eo: sanguis eorum sit super eos. 17Qui
acceperit sororem suam filiam patris sui,
vel filiam matris suae, et viderit turpitudinem
eius, illaque conspexerit fratris ignominiam:
nefariam rem operati sunt: occidentur in
conspectu populi sui, eo quod turpitudinem
suam mutuo revelaverint, et portabunt ini-
quitatem suam. Qui coierit cum muliere
in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudi-
nem eius, ipsaque aperuerit fontem sanguinis
sui, interficientur ambo de medio populi
sui. 19Turpitudinem materterae, et amitae tuae
non discooperies: qui hoc fecerit, ignomi-
niam carnis suae nudavit, portabunt ambo
iniquitatem suam. 20Qui coierit cum uxore
patrui, vel avunculi sui, et revelaverit igno-
miniam cognationis suae, portabunt ambo
peccatum suum: absque liberis morientur.
21Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit il-
licitam, turpitudinem fratris sui revelavit:
absque liberis erunt. 22Custodite leges meas,
atque iudicia, et facite ea: ne et vos evomat
terra quam intraturi estis et habitaturi: 23No-
lite ambulare in legitimis nationum, quas
ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim
haec fecerunt, et abominatus sum eas. 24Vo-
bis autem loquor: Possidete terram eorum,
quam dabo vobis is hereditatem, terram
fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus
vester, qui separavi vos a ceteris populis.
25Separate ergo et vos iumentum mundum
ab immundo, et avem mundam ab immun-
da: ne polluatis animas vestras in pecore,
et avibus, et cunctis quae moventur in ter-
ra, et quae vobis ostendi esse polluta. 26Eri-
tis mihi sancti, quia sanctus sum ego Do-
minus, et separavi vos a ceteris populis, ut
essetis mei. 27Vir, sine mulier, in quibus py-
thonicus, vel divinationis fuerit spiritus,
morte moriantur. Lapidibus obruent eos:
sanguis eorum sit super illos.
Cap. XXI
1Dixit quoque Dominus ad Moysen:
Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et
dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in
mortibus civium suorum, 2nisi tantum in
consanguineis, ac propinquis, id est, super
patre et matre, et filio, et filia, fratre quo-
que; 3et sorore virgine quae non est nupta
viro: 4sed nec in principe populi sui con-
taminabitur. 5Non radent caput, nec bar-
bam, neque in carnibus suis facient incisu-
ras. 6Sancti erunt Deo suo, et non polluent
nomen eius: incensum enim Domini, et pa-
nes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.
7Scortum et vile prostibulum non ducent
uxorem, nec eam, quae repudiata est a ma-
rito: quia consecrati sunt Deo suo, 8et pa-
nes propositionis offerunt. Sint ergo san-
cti, quia et ego sanctus sum, Dominus, qui
sanctifico eos. 9Sacerdotis filia si deprehen-
sa fuerit in stupro, et violaverit nomen pa-
tris sui, flammis exuretur. 10Pontifex, idest,
sacerdos maximus inter fratres suos, super
cuius caput fusum est unctionis oleum, et
cuius manus in sacerdotio consecratae sunt,
vestitusque est sanctis vestibus, caput suum
non discooperiet, vestimenta non scindet:
11et ad omnem mortuum non ingredietur
omnino. Super patre quoque suo, et matre
non contaminabitur. 12Nec egredietur de
sanctis, ne polluat Sanctuarium Domini,
quia oleum sanctae unctionis Dei sui super
eum est ego Dominus. 13Virginem ducet
uxorem: 14Viduam autem et repudiatam,
et sordidam, atque meretricem non acci-
piet, sed puellam de populo suo: 15ne com-
misceat stirpem generis sui vulgo gentis suae:
pagina successiva »