La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 1115


avaris, aut rapacibus, aut idolis servienti-
bus: alioquin debueratis de hoc mundo
exiisse. 11Nunc autem scripsi vobis non com-
misceri: si is, qui frater nominatur, est for-
nicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut
maledicus, aut ebriosus, aut rapax: cum
eiusmodi nec cibum sumere. 12Quid enim
mihi de iis, qui foris sunt, iudicare? Non-
ne de iis, qui intus sunt, vos iudicatis? 13nam
eos, qui foris sunt, Deus iudicabit. Aufer-
te malum ex vobis ipsis.

Cap. VI

1Audet aliquis vestrum habens nego-
tium adversus alterum, iudicari apud
iniquos, et non apud sanctos? 2An nescitis
quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt?
Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni
estis qui de minimis iudicetis? 3Nescitis
quoniam angelos iudicabimus? quanto ma-
gis saecularia? 4Saecularia igitur iudicia si
habueritis: contemptibiles, qui sunt in Ec-
clesia, illos constituite ad iudicandum. 5Ad
verecundiam vestram dico. Sic non est in-
ter vos sapiens quisquam, qui possit iudica-
re inter fratrem suum? 6Sed frater cum fra-
tre iudicio contendit: et hoc apud infideles?
7Iam quidem omnino delictum est in vobis,
quod iudicia habetis inter vos. Quare non
magis iniuriam accipitis? quare non magis
fraudem patimini? 8Sed vos iniuriam facitis,
et fraudatis: et hoc fratribus. 9An nescitis
quia iniqui regnum Dei non possidebunt?
Nolite errare: Neque fornicarii, neque ido-
lis servientes, neque adulteri, 10neque mol-
les, neque masculorum concubitores, neque
fures, neque avari, neque ebriosi, neque ma-
ledici, neque rapaces regnum Dei posside-
bunt. 11Et haec quidam fuistis: sed abluti
estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis
in nomine Domini nostri Iesu Christi, et in
Spiritu Dei nostri. 12Omnia mihi licent, sed
non omnia expediunt: Omnia mihi licent,
sed ego sub nullius redigar potestate. 13Esca
ventri, et venter escis: Deus autem et hunc,
et has destruet: corpus autem non fornica-
tioni, sed Domino: et Dominus corpori.
14Deus vero et Dominum suscitavit: et nos
suscitabit per virtutem suam. 15Nescitis quo-
niam corpora vestra membra sunt Christi?
Tollens ergo membra Christi, faciam mem-
bra meretricis? Absit. 16An nescitis quo-
niam, qui adhaeret meretrici, unum corpus
efficitur? Erunt enim (inquit) duo in carne
una. 17Qui autem adhaeret Domino, unus
spiritus est. 18Fugite fornicationem. Om-
ne peccatum, quodcumque fecerit homo,
extra corpus est: qui autem fornicatur, in
corpus suum peccat. 19An nescitis quoniam
membra vestra, templum sunt Spiritus San-
cti, qui in vobis est, quem habetis a Deo,
et non estis vestri? 20Empti enim estis pre-
tio magno. Glorificate, et portate Deum
in corpore vestro.

Cap. VII

1De quibus autem scripsistis mihi: Bo-
num est homini mulierem non tan-
gere: 2propter fornicationem autem unus-
quisque suam uxorem habeat, et una quaeque
suum virum habeat. 3Uxori vir debitum red-
dat: similiter autem et uxor viro. 4Mulier
sui corporis potestatem non habet, sed vir.
Similiter autem et vir sui corporis potesta-
tem non habet, sed mulier. 5Nolite fraudare
invicem, nisi forte ex consensu ad tempus,
ut vacetis orationi: et iterum revertimini in
idipsum, ne tentet vos Satanas propter in-
continentiam vestram. 6Hoc autem dico
secundum indulgentiam, non secundum im-
perium. 7Volo enim omnes vos esse sicut
meipsum: sed unusquisque proprium donum
habet ex Deo: alius quidem sic, alius vero
sic. 8Dico autem non nuptis, et viduis: bo-
num est illis si sic permaneant, sicut et ego.
9Quod si non se continent, nubant. Melius
est enim nubere, quam uri. 10Iis autem, qui ma-
trimonio iuncti sunt, praecipio, non ego, sed
Dominus, uxorem a viro non discedere:
11quod si discesserit, manere innuptam, aut
viro suo reconciliari. Et vir uxorem non
dimittat. 12Nam ceteris ego dico, non Do-
minus. Si quis frater uxorem habet infi-
delem, et haec consentit habitare cum illo,


pagina successiva »